| Chapter 23 |
1 | vixit autem Sarra centum viginti septem annis
|
2 | et mortua est in civitate Arbee quae est Hebron in terra Chanaan venitque Abraham ut plangeret et fleret eam
|
3 | cumque surrexisset ab officio funeris locutus est ad filios Heth dicens
|
4 | advena sum et peregrinus apud vos date mihi ius sepulchri vobiscum ut sepeliam mortuum meum
|
5 | responderuntque filii Heth
|
6 | audi nos domine princeps Dei es apud nos in electis sepulchris nostris sepeli mortuum tuum nullusque prohibere te poterit quin in monumento eius sepelias mortuum tuum
|
7 | surrexit Abraham et adoravit populum terrae filios videlicet Heth
|
8 | dixitque ad eos si placet animae vestrae ut sepeliam mortuum meum audite me et intercedite apud Ephron filium Soor
|
9 | ut det mihi speluncam duplicem quam habet in extrema parte agri sui pecunia digna tradat mihi eam coram vobis in possessionem sepulchri
|
10 | habitabat autem Ephron in medio filiorum Heth responditque ad Abraham cunctis audientibus qui ingrediebantur portam civitatis illius dicens
|
11 | nequaquam ita fiat domine mi sed magis ausculta quod loquor agrum trado tibi et speluncam quae in eo est praesentibus filiis populi mei sepeli mortuum tuum
|
12 | adoravit Abraham coram populo terrae
|
13 | et locutus est ad Ephron circumstante plebe quaeso ut audias me dabo pecuniam pro agro suscipe eam et sic sepeliam mortuum meum in eo
|
14 | respondit Ephron
|
15 | domine mi audi terram quam postulas quadringentis argenti siclis valet istud est pretium inter me et te sed quantum est hoc sepeli mortuum tuum
|
16 | quod cum audisset Abraham adpendit pecuniam quam Ephron postulaverat audientibus filiis Heth quadringentos siclos argenti et probati monetae publicae
|
17 | confirmatusque est ager quondam Ephronis in quo erat spelunca duplex respiciens Mambre tam ipse quam spelunca et omnes arbores eius in cunctis terminis per circuitum
|
18 | Abrahae in possessionem videntibus filiis Heth et cunctis qui intrabant portam civitatis illius
|
19 | atque ita sepelivit Abraham Sarram uxorem suam in spelunca agri duplici qui respiciebat Mambre haec est Hebron in terra Chanaan
|
20 | et confirmatus est ager et antrum quod erat in eo Abrahae in possessionem monumenti a filiis Heth
|