| Chapter 26 |
1 | orta autem fame super terram post eam sterilitatem quae acciderat in diebus Abraham abiit Isaac ad Abimelech regem Palestinorum in Gerara
|
2 | apparuitque ei Dominus et ait ne descendas in Aegyptum sed quiesce in terra quam dixero tibi
|
3 | et peregrinare in ea eroque tecum et benedicam tibi tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has conplens iuramentum quod spopondi Abraham patri tuo
|
4 | et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli daboque posteris tuis universas regiones has et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae
|
5 | eo quod oboedierit Abraham voci meae et custodierit praecepta et mandata mea et caerimonias legesque servaverit
|
6 | mansit itaque Isaac in Geraris
|
7 | qui cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua respondit soror mea est timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata coniugio reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem
|
8 | cumque pertransissent dies plurimi et ibi demoraretur prospiciens Abimelech Palestinorum rex per fenestram vidit eum iocantem cum Rebecca uxore sua
|
9 | et accersito ait perspicuum est quod uxor tua sit cur mentitus es sororem tuam esse respondit timui ne morerer propter eam
|
10 | dixitque Abimelech quare inposuisti nobis potuit coire quispiam de populo cum uxore tua et induxeras super nos grande peccatum praecepitque omni populo dicens
|
11 | qui tetigerit hominis huius uxorem morte morietur
|
12 | seruit autem Isaac in terra illa et invenit in ipso anno centuplum benedixitque ei Dominus
|
13 | et locupletatus est homo et ibat proficiens atque succrescens donec magnus vehementer effectus est
|
14 | habuit quoque possessionem ovium et armentorum et familiae plurimum ob haec invidentes ei Palestini
|
15 | omnes puteos quos foderant servi patris illius Abraham illo tempore obstruxerunt implentes humo
|
16 | in tantum ut ipse Abimelech diceret ad Isaac recede a nobis quoniam potentior nostri factus es valde
|
17 | et ille discedens veniret ad torrentem Gerarae habitaretque ibi
|
18 | rursum fodit alios puteos quos foderant servi patris sui Abraham et quos illo mortuo olim obstruxerant Philisthim appellavitque eos hisdem nominibus quibus ante pater vocaverat
|
19 | foderunt in torrente et reppererunt aquam vivam
|
20 | sed et ibi iurgium fuit pastorum Gerarae adversum pastores Isaac dicentium nostra est aqua quam ob rem nomen putei ex eo quod acciderat vocavit Calumniam
|
21 | foderunt et alium et pro illo quoque rixati sunt appellavitque eum Inimicitias
|
22 | profectus inde fodit alium puteum pro quo non contenderunt itaque vocavit nomen illius Latitudo dicens nunc dilatavit nos Dominus et fecit crescere super terram
|
23 | ascendit autem ex illo loco in Bersabee
|
24 | ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte dicens ego sum Deus Abraham patris tui noli metuere quia tecum sum benedicam tibi et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham
|
25 | itaque aedificavit ibi altare et invocato nomine Domini extendit tabernaculum praecepitque servis suis ut foderent puteum
|
26 | ad quem locum cum venissent de Geraris Abimelech et Ochozath amicus illius et Fichol dux militum
|
27 | locutus est eis Isaac quid venistis ad me hominem quem odistis et expulistis a vobis
|
28 | qui responderunt vidimus tecum esse Dominum et idcirco nunc diximus sit iuramentum inter nos et ineamus foedus
|
29 | ut non facias nobis quicquam mali sicut et nos nihil tuorum adtigimus nec fecimus quod te laederet sed cum pace dimisimus auctum benedictione Domini
|
30 | fecit ergo eis convivium et post cibum et potum
|
31 | surgentes mane iuraverunt sibi mutuo dimisitque eos Isaac pacifice in locum suum
|
32 | ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac adnuntiantes ei de puteo quem foderant atque dicentes invenimus aquam
|
33 | unde appellavit eum Abundantiam et nomen urbi inpositum est Bersabee usque in praesentem diem
|
34 | Esau vero quadragenarius duxit uxores Iudith filiam Beeri Hetthei et Basemath filiam Helon eiusdem loci
|
35 | quae ambae offenderant animum Isaac et Rebeccae
|