| Chapter 29 |
1 | profectus ergo Iacob venit ad terram orientalem
|
2 | et vidit puteum in agro tresque greges ovium accubantes iuxta eum nam ex illo adaquabantur pecora et os eius grandi lapide claudebatur
|
3 | morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem et refectis gregibus rursum super os putei ponerent
|
4 | dixitque ad pastores fratres unde estis qui responderunt de Haran
|
5 | quos interrogans numquid ait nostis Laban filium Nahor dixerunt novimus
|
6 | sanusne est inquit valet inquiunt et ecce Rahel filia eius venit cum grege suo
|
7 | dixitque Iacob adhuc multum diei superest nec est tempus ut reducantur ad caulas greges date ante potum ovibus et sic ad pastum eas reducite
|
8 | qui responderunt non possumus donec omnia pecora congregentur et amoveamus lapidem de ore putei ut adaquemus greges
|
9 | adhuc loquebantur et ecce Rahel veniebat cum ovibus patris sui nam gregem ipsa pascebat
|
10 | quam cum vidisset Iacob et sciret consobrinam suam ovesque Laban avunculi sui amovit lapidem quo puteus claudebatur
|
11 | et adaquato grege osculatus est eam elevataque voce flevit
|
12 | et indicavit ei quod frater esset patris eius et filius Rebeccae at illa festinans nuntiavit patri suo
|
13 | qui cum audisset venisse Iacob filium sororis suae cucurrit obviam conplexusque eum et in oscula ruens duxit in domum suam auditis autem causis itineris
|
14 | respondit os meum es et caro mea et postquam expleti sunt dies mensis unius
|
15 | dixit ei num quia frater meus es gratis servies mihi dic quid mercedis accipias
|
16 | habebat vero filias duas nomen maioris Lia minor appellabatur Rahel
|
17 | sed Lia lippis erat oculis Rahel decora facie et venusto aspectu
|
18 | quam diligens Iacob ait serviam tibi pro Rahel filia tua minore septem annis
|
19 | respondit Laban melius est ut tibi eam dem quam viro alteri mane apud me
|
20 | servivit igitur Iacob pro Rahel septem annis et videbantur illi pauci dies prae amoris magnitudine
|
21 | dixitque ad Laban da mihi uxorem meam quia iam tempus expletum est ut ingrediar ad eam
|
22 | qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium fecit nuptias
|
23 | et vespere filiam suam Liam introduxit ad eum
|
24 | dans ancillam filiae Zelpham nomine ad quam cum ex more Iacob fuisset ingressus facto mane vidit Liam
|
25 | et dixit ad socerum quid est quod facere voluisti nonne pro Rahel servivi tibi quare inposuisti mihi
|
26 | respondit Laban non est in loco nostro consuetudinis ut minores ante tradamus ad nuptias
|
27 | imple ebdomadem dierum huius copulae et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis
|
28 | adquievit placito et ebdomade transacta Rahel duxit uxorem
|
29 | cui pater servam Balam dederat
|
30 | tandemque potitus optatis nuptiis amorem sequentis priori praetulit serviens apud eum septem annis aliis
|
31 | videns autem Dominus quod despiceret Liam aperuit vulvam eius sorore sterili permanente
|
32 | quae conceptum genuit filium vocavitque nomen eius Ruben dicens vidit Dominus humilitatem meam nunc amabit me vir meus
|
33 | rursumque concepit et peperit filium et ait quoniam audivit Dominus haberi me contemptui dedit etiam istum mihi vocavitque nomen illius Symeon
|
34 | concepit tertio et genuit alium dixitque nunc quoque copulabitur mihi maritus meus eo quod pepererim illi tres filios et idcirco appellavit nomen eius Levi
|
35 | quarto concepit et peperit filium et ait modo confitebor Domino et ob hoc vocavit eum Iudam cessavitque parere
|