| Chapter 39 |
1 | igitur Ioseph ductus est in Aegyptum emitque eum Putiphar eunuchus Pharaonis princeps exercitus vir aegyptius de manu Ismahelitarum a quibus perductus erat
|
2 | fuitque Dominus cum eo et erat vir in cunctis prospere agens habitabatque in domo domini sui
|
3 | qui optime noverat esse Dominum cum eo et omnia quae gereret ab eo dirigi in manu illius
|
4 | invenitque Ioseph gratiam coram domino suo et ministrabat ei a quo praepositus omnibus gubernabat creditam sibi domum et universa quae tradita fuerant
|
5 | benedixitque Dominus domui Aegyptii propter Ioseph et multiplicavit tam in aedibus quam in agris cunctam eius substantiam
|
6 | nec quicquam aliud noverat nisi panem quo vescebatur erat autem Ioseph pulchra facie et decorus aspectu
|
7 | post multos itaque dies iecit domina oculos suos in Ioseph et ait dormi mecum
|
8 | qui nequaquam adquiescens operi nefario dixit ad eam ecce dominus meus omnibus mihi traditis ignorat quid habeat in domo sua
|
9 | nec quicquam est quod non in mea sit potestate vel non tradiderit mihi praeter te quae uxor eius es quomodo ergo possum malum hoc facere et peccare in Deum meum
|
10 | huiuscemodi verbis per singulos dies et mulier molesta erat adulescenti et ille recusabat stuprum
|
11 | accidit autem ut quadam die intraret Ioseph domum et operis quippiam absque arbitris faceret
|
12 | et illa adprehensa lacinia vestimenti eius diceret dormi mecum qui relicto in manu illius pallio fugit et egressus est foras
|
13 | cumque vidisset mulier vestem in manibus suis et se esse contemptam
|
14 | vocavit homines domus suae et ait ad eos en introduxit virum hebraeum ut inluderet nobis ingressus est ad me ut coiret mecum cumque ego succlamassem
|
15 | et audisset vocem meam reliquit pallium quod tenebam et fugit foras
|
16 | in argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito revertenti domum
|
17 | et ait ingressus est ad me servus hebraeus quem adduxisti ut inluderet mihi
|
18 | cumque vidisset me clamare reliquit pallium et fugit foras
|
19 | his auditis dominus et nimium credulus verbis coniugis iratus est valde
|
20 | tradiditque Ioseph in carcerem ubi vincti regis custodiebantur et erat ibi clausus
|
21 | fuit autem Dominus cum Ioseph et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris
|
22 | qui tradidit in manu ipsius universos vinctos qui in custodia tenebantur et quicquid fiebat sub ipso erat
|
23 | nec noverat aliquid cunctis ei creditis Dominus enim erat cum illo et omnia eius opera dirigebat
|