| Chapter 41 |
1 | post duos annos vidit Pharao somnium putabat se stare super fluvium
|
2 | de quo ascendebant septem boves pulchrae et crassae nimis et pascebantur in locis palustribus
|
3 | aliae quoque septem emergebant de flumine foedae confectaeque macie et pascebantur in ipsa amnis ripa in locis virentibus
|
4 | devoraveruntque eas quarum mira species et habitudo corporum erat expergefactus Pharao
|
5 | rursum dormivit et vidit alterum somnium septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque formonsae
|
6 | aliae quoque totidem spicae tenues et percussae uredine oriebantur
|
7 | devorantes omnem priorum pulchritudinem evigilans post quietem
|
8 | et facto mane pavore perterritus misit ad coniectores Aegypti cunctosque sapientes et accersitis narravit somnium nec erat qui interpretaretur
|
9 | tunc demum reminiscens pincernarum magister ait confiteor peccatum meum
|
10 | iratus rex servis suis me et magistrum pistorum retrudi iussit in carcerem principis militum
|
11 | ubi una nocte uterque vidimus somnium praesagum futurorum
|
12 | erat ibi puer hebraeus eiusdem ducis militum famulus cui narrantes somnia
|
13 | audivimus quicquid postea rei probavit eventus ego enim redditus sum officio meo et ille suspensus est in cruce
|
14 | protinus ad regis imperium eductum de carcere Ioseph totonderunt ac veste mutata obtulerunt ei
|
15 | cui ille ait vidi somnia nec est qui edisserat quae audivi te prudentissime conicere
|
16 | respondit Ioseph absque me Deus respondebit prospera Pharaoni
|
17 | narravit ergo ille quod viderat putabam me stare super ripam fluminis
|
18 | et septem boves de amne conscendere pulchras nimis et obesis carnibus quae in pastu paludis virecta carpebant
|
19 | et ecce has sequebantur aliae septem boves in tantum deformes et macilentae ut numquam tales in terra Aegypti viderim
|
20 | quae devoratis et consumptis prioribus
|
21 | nullum saturitatis dedere vestigium sed simili macie et squalore torpebant evigilans rursum sopore depressus
|
22 | vidi somnium septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque pulcherrimae
|
23 | aliae quoque septem tenues et percussae uredine oriebantur stipula
|
24 | quae priorum pulchritudinem devorarunt narravi coniectoribus somnium et nemo est qui edisserat
|
25 | respondit Ioseph somnium regis unum est quae facturus est Deus ostendit Pharaoni
|
26 | septem boves pulchrae et septem spicae plenae septem ubertatis anni sunt eandemque vim somnii conprehendunt
|
27 | septem quoque boves tenues atque macilentae quae ascenderunt post eas et septem spicae tenues et vento urente percussae septem anni sunt venturae famis
|
28 | qui hoc ordine conplebuntur
|
29 | ecce septem anni venient fertilitatis magnae in universa terra Aegypti
|
30 | quos sequentur septem anni alii tantae sterilitatis ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia consumptura est enim fames omnem terram
|
31 | et ubertatis magnitudinem perditura inopiae magnitudo
|
32 | quod autem vidisti secundo ad eandem rem pertinens somnium firmitatis indicium est eo quod fiat sermo Dei et velocius impleatur
|
33 | nunc ergo provideat rex virum sapientem et industrium et praeficiat eum terrae Aegypti
|
34 | qui constituat praepositos per singulas regiones et quintam partem fructuum per septem annos fertilitatis
|
35 | qui iam nunc futuri sunt congreget in horrea et omne frumentum sub Pharaonis potestate condatur serveturque in urbibus
|
36 | et paretur futurae septem annorum fami quae pressura est Aegyptum et non consumetur terra inopia
|
37 | placuit Pharaoni consilium et cunctis ministris eius
|
38 | locutusque est ad eos num invenire poterimus talem virum qui spiritu Dei plenus sit
|
39 | dixit ergo ad Ioseph quia ostendit Deus tibi omnia quae locutus es numquid sapientiorem et similem tui invenire potero
|
40 | tu eris super domum meam et ad tui oris imperium cunctus populus oboediet uno tantum regni solio te praecedam
|
41 | dicens quoque rursum Pharao ad Ioseph ecce constitui te super universam terram Aegypti
|
42 | tulit anulum de manu sua et dedit in manu eius vestivitque eum stola byssina et collo torquem auream circumposuit
|
43 | fecitque ascendere super currum suum secundum clamante praecone ut omnes coram eo genuflecterent et praepositum esse scirent universae terrae Aegypti
|
44 | dixit quoque rex ad Ioseph ego sum Pharao absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra Aegypti
|
45 | vertitque nomen illius et vocavit eum lingua aegyptiaca Salvatorem mundi dedit quoque illi uxorem Aseneth filiam Putiphare sacerdotis Heliopoleos egressus itaque Ioseph ad terram Aegypti
|
46 | triginta autem erat annorum quando stetit in conspectu regis Pharaonis circuivit omnes regiones Aegypti
|
47 | venitque fertilitas septem annorum et in manipulos redactae segetes congregatae sunt in horrea Aegypti
|
48 | omnis etiam frugum abundantia in singulis urbibus condita est
|
49 | tantaque fuit multitudo tritici ut harenae maris coaequaretur et copia mensuram excederet
|
50 | nati sunt autem Ioseph filii duo antequam veniret fames quos ei peperit Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos
|
51 | vocavitque nomen primogeniti Manasse dicens oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum et domum patris mei
|
52 | nomen quoque secundi appellavit Ephraim dicens crescere me fecit Deus in terra paupertatis meae
|
53 | igitur transactis septem annis ubertatis qui fuerant in Aegypto
|
54 | coeperunt venire septem anni inopiae quos praedixerat Ioseph et in universo orbe fames praevaluit in cuncta autem terra Aegypti erat panis
|
55 | qua esuriente clamavit populus ad Pharaonem alimenta petens quibus ille respondit ite ad Ioseph et quicquid vobis dixerit facite
|
56 | crescebat autem cotidie fames in omni terra aperuitque Ioseph universa horrea et vendebat Aegyptiis nam et illos oppresserat fames
|
57 | omnesque provinciae veniebant in Aegyptum ut emerent escas et malum inopiae temperarent
|