Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Genesis 47

The First Book of Moses, called Genesis

Return to Index

Chapter 48

1

 his ita transactis nuntiatum est Ioseph quod aegrotaret pater eius qui adsumptis duobus filiis Manasse et Ephraim ire perrexit 

 


2

 dictumque est seni ecce filius tuus Ioseph venit ad te qui confortatus sedit in lectulo 

 


3

 et ingresso ad se ait Deus omnipotens apparuit mihi in Luza quae est in terra Chanaan benedixitque mihi 

 


4

 et ait ego te augebo et multiplicabo et faciam in turbas populorum daboque tibi terram hanc et semini tuo post te in possessionem sempiternam 

 


5

 duo igitur filii tui qui nati sunt tibi in terra Aegypti antequam huc venirem ad te mei erunt Ephraim et Manasses sicut Ruben et Symeon reputabuntur mihi 

 


6

 reliquos autem quos genueris post eos tui erunt et nomine fratrum suorum vocabuntur in possessionibus suis 

 


7

 mihi enim quando veniebam de Mesopotamiam mortua est Rahel in terra Chanaan in ipso itinere eratque vernum tempus et ingrediebar Ephratam et sepelivi eam iuxta viam Ephratae quae alio nomine appellatur Bethleem 

 


8

 videns autem filios eius dixit ad eum qui sunt isti 

 


9

 respondit filii mei sunt quos dedit mihi Deus in hoc loco adduc inquit eos ad me ut benedicam illis 

 


10

 oculi enim Israhel caligabant prae nimia senectute et clare videre non poterat adplicitosque ad se deosculatus et circumplexus 

 


11

 dixit ad filium non sum fraudatus aspectu tuo insuper ostendit mihi Deus semen tuum 

 


12

 cumque tulisset eos Ioseph de gremio patris adoravit pronus in terram 

 


13

 et posuit Ephraim ad dexteram suam id est ad sinistram Israhel Manassen vero in sinistra sua ad dexteram scilicet patris adplicuitque ambos ad eum 

 


14

 qui extendens manum dextram posuit super caput Ephraim iunioris fratris sinistram autem super caput Manasse qui maior natu erat commutans manus 

 


15

 benedixitque Ioseph filio suo et ait Deus in cuius conspectu ambulaverunt patres mei Abraham et Isaac Deus qui pascit me ab adulescentia mea usque in praesentem diem 

 


16

 angelus qui eruit me de cunctis malis benedicat pueris et invocetur super eos nomen meum nomina quoque patrum meorum Abraham et Isaac et crescant in multitudinem super terram 

 


17

 videns autem Ioseph quod posuisset pater suus dexteram manum super caput Ephraim graviter accepit et adprehensam patris manum levare conatus est de capite Ephraim et transferre super caput Manasse 

 


18

 dixitque ad patrem non ita convenit pater quia hic est primogenitus pone dexteram tuam super caput eius 

 


19

 qui rennuens ait scio fili mi scio et iste quidem erit in populos et multiplicabitur sed frater eius iunior maior illo erit et semen illius crescet in gentes 

 


20

 benedixitque eis in ipso tempore dicens in te benedicetur Israhel atque dicetur faciat tibi Deus sicut Ephraim et sicut Manasse constituitque Ephraim ante Manassen 

 


21

 et ait ad Ioseph filium suum en ego morior et erit Deus vobiscum reducetque vos ad terram patrum vestrorum 

 


22

 do tibi partem unam extra fratres tuos quam tuli de manu Amorrei in gladio et arcu meo 

 


Genesis 49

 

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: