| Chapter 1 |
1 | haec sunt nomina filiorum Israhel qui ingressi sunt Aegyptum cum Iacob singuli cum domibus suis introierunt
|
2 | Ruben Symeon Levi Iuda
|
3 | Isachar Zabulon et Beniamin
|
4 | Dan et Nepthalim Gad et Aser
|
5 | erant igitur omnes animae eorum qui egressi sunt de femore Iacob septuaginta Ioseph autem in Aegypto erat
|
6 | quo mortuo et universis fratribus eius omnique cognatione illa
|
7 | filii Israhel creverunt et quasi germinantes multiplicati sunt ac roborati nimis impleverunt terram
|
8 | surrexit interea rex novus super Aegyptum qui ignorabat Ioseph
|
9 | et ait ad populum suum ecce populus filiorum Israhel multus et fortior nobis
|
10 | venite sapienter opprimamus eum ne forte multiplicetur et si ingruerit contra nos bellum addatur inimicis nostris expugnatisque nobis egrediatur e terra
|
11 | praeposuit itaque eis magistros operum ut adfligerent eos oneribus aedificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni Phiton et Ramesses
|
12 | quantoque opprimebant eos tanto magis multiplicabantur et crescebant
|
13 | oderantque filios Israhel Aegyptii et adfligebant inludentes eis
|
14 | atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris omnique famulatu quo in terrae operibus premebantur
|
15 | dixit autem rex Aegypti obsetricibus Hebraeorum quarum una vocabatur Sephra altera Phua
|
16 | praecipiens eis quando obsetricabitis Hebraeas et partus tempus advenerit si masculus fuerit interficite illum si femina reservate
|
17 | timuerunt autem obsetrices Deum et non fecerunt iuxta praeceptum regis Aegypti sed conservabant mares
|
18 | quibus ad se accersitis rex ait quidnam est hoc quod facere voluistis ut pueros servaretis
|
19 | quae responderunt non sunt hebraeae sicut aegyptiae mulieres ipsae enim obsetricandi habent scientiam et priusquam veniamus ad eas pariunt
|
20 | bene ergo fecit Deus obsetricibus et crevit populus confortatusque est nimis
|
21 | et quia timuerant obsetrices Deum aedificavit illis domos
|
22 | praecepit autem Pharao omni populo suo dicens quicquid masculini sexus natum fuerit in flumen proicite quicquid feminei reservate
|