| Chapter 5 |
1 | post haec ingressi sunt Moses et Aaron et dixerunt Pharaoni haec dicit Dominus Deus Israhel dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto
|
2 | at ille respondit quis est Dominus ut audiam vocem eius et dimittam Israhel nescio Dominum et Israhel non dimittam
|
3 | dixerunt Deus Hebraeorum vocavit nos ut eamus viam trium dierum in solitudinem et sacrificemus Domino Deo nostro ne forte accidat nobis pestis aut gladius
|
4 | ait ad eos rex Aegypti quare Moses et Aaron sollicitatis populum ab operibus suis ite ad onera vestra
|
5 | dixitque Pharao multus est populus terrae videtis quod turba succreverit quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus
|
6 | praecepit ergo in die illo praefectis operum et exactoribus populi dicens
|
7 | nequaquam ultra dabitis paleas populo ad conficiendos lateres sicut prius sed ipsi vadant et colligant stipulam
|
8 | et mensuram laterum quos prius faciebant inponetis super eos nec minuetis quicquam vacant enim et idcirco vociferantur dicentes eamus et sacrificemus Deo nostro
|
9 | opprimantur operibus et expleant ea ut non adquiescant verbis mendacibus
|
10 | igitur egressi praefecti operum et exactores ad populum dixerunt sic dicit Pharao non do vobis paleas
|
11 | ite et colligite sicubi invenire potueritis nec minuetur quicquam de opere vestro
|
12 | dispersusque est populus per omnem terram Aegypti ad colligendas paleas
|
13 | praefecti quoque operum instabant dicentes conplete opus vestrum cotidie ut prius facere solebatis quando dabantur vobis paleae
|
14 | flagellatique sunt qui praeerant operibus filiorum Israhel ab exactoribus Pharaonis dicentibus quare non impletis mensuram laterum sicut prius nec heri nec hodie
|
15 | veneruntque praepositi filiorum Israhel et vociferati sunt ad Pharaonem dicentes cur ita agis contra servos tuos
|
16 | paleae non dantur nobis et lateres similiter imperantur en famuli tui flagellis caedimur et iniuste agitur contra populum tuum
|
17 | qui ait vacatis otio et idcirco dicitis eamus et sacrificemus Domino
|
18 | ite ergo et operamini paleae non dabuntur vobis et reddetis consuetum numerum laterum
|
19 | videbantque se praepositi filiorum Israhel in malo eo quod diceretur eis non minuetur quicquam de lateribus per singulos dies
|
20 | occurreruntque Mosi et Aaron qui stabant ex adverso egredientes a Pharaone
|
21 | et dixerunt ad eos videat Dominus et iudicet quoniam fetere fecistis odorem nostrum coram Pharao et servis eius et praebuistis ei gladium ut occideret nos
|
22 | reversusque Moses ad Dominum ait Domine cur adflixisti populum istum quare misisti me
|
23 | ex eo enim quo ingressus sum ad Pharaonem ut loquerer nomine tuo adflixit populum tuum et non liberasti eos
|