| Chapter 18 |
1 | cumque audisset Iethro sacerdos Madian cognatus Mosi omnia quae fecerat Deus Mosi et Israhel populo suo eo quod eduxisset Dominus Israhel de Aegypto
|
2 | tulit Sefforam uxorem Mosi quam remiserat
|
3 | et duos filios eius quorum unus vocabatur Gersan dicente patre advena fui in terra aliena
|
4 | alter vero Eliezer Deus enim ait patris mei adiutor meus et eruit me de gladio Pharaonis
|
5 | venit ergo Iethro cognatus Mosi et filii eius et uxor ad Mosen in desertum ubi erat castrametatus iuxta montem Dei
|
6 | et mandavit Mosi dicens ego cognatus tuus Iethro venio ad te et uxor tua et duo filii tui cum ea
|
7 | qui egressus in occursum cognati sui adoravit et osculatus est eum salutaveruntque se mutuo verbis pacificis cumque intrasset tabernaculum
|
8 | narravit Moses cognato suo cuncta quae fecerat Deus Pharaoni et Aegyptiis propter Israhel universum laborem qui accidisset eis in itinere quo liberarat eos Dominus
|
9 | laetatusque est Iethro super omnibus bonis quae fecerat Dominus Israheli eo quod eruisset eum de manu Aegyptiorum
|
10 | et ait benedictus Dominus qui liberavit vos de manu Aegyptiorum et de manu Pharaonis qui eruit populum suum de manu Aegypti
|
11 | nunc cognovi quia magnus Dominus super omnes deos eo quod superbe egerint contra illos
|
12 | obtulit ergo Iethro cognatus Mosi holocausta et hostias Deo veneruntque Aaron et omnes senes Israhel ut comederent panem cum eo coram Domino
|
13 | altero autem die sedit Moses ut iudicaret populum qui adsistebat Mosi de mane usque ad vesperam
|
14 | quod cum vidisset cognatus eius omnia scilicet quae agebat in populo ait quid est hoc quod facis in plebe cur solus sedes et omnis populus praestolatur de mane usque ad vesperam
|
15 | cui respondit Moses venit ad me populus quaerens sententiam Dei
|
16 | cumque acciderit eis aliqua disceptatio veniunt ad me ut iudicem inter eos et ostendam praecepta Dei et leges eius
|
17 | at ille non bonam inquit rem facis
|
18 | stulto labore consumeris et tu et populus iste qui tecum est ultra vires tuas est negotium solus illud non poteris sustinere
|
19 | sed audi verba mea atque consilia et erit Deus tecum esto tu populo in his quae ad Deum pertinent ut referas quae dicuntur ad eum
|
20 | ostendasque populo caerimonias et ritum colendi viamque per quam ingredi debeant et opus quod facere
|
21 | provide autem de omni plebe viros potentes et timentes Deum in quibus sit veritas et qui oderint avaritiam et constitue ex eis tribunos et centuriones et quinquagenarios et decanos
|
22 | qui iudicent populum omni tempore quicquid autem maius fuerit referant ad te et ipsi minora tantummodo iudicent leviusque tibi sit partito in alios onere
|
23 | si hoc feceris implebis imperium Dei et praecepta eius poteris sustentare et omnis hic populus revertetur cum pace ad loca sua
|
24 | quibus auditis Moses fecit omnia quae ille suggesserat
|
25 | et electis viris strenuis de cuncto Israhel constituit eos principes populi tribunos et centuriones et quinquagenarios et decanos
|
26 | qui iudicabant plebem omni tempore quicquid autem gravius erat referebant ad eum faciliora tantummodo iudicantes
|
27 | dimisitque cognatum qui reversus abiit in terram suam
|