| Chapter 21 |
1 | haec sunt iudicia quae propones eis
|
2 | si emeris servum hebraeum sex annis serviet tibi in septimo egredietur liber gratis
|
3 | cum quali veste intraverit cum tali exeat si habens uxorem et uxor egredietur simul
|
4 | sin autem dominus dederit illi uxorem et peperit filios et filias mulier et liberi eius erunt domini sui ipse vero exibit cum vestitu suo
|
5 | quod si dixerit servus diligo dominum meum et uxorem ac liberos non egrediar liber
|
6 | offeret eum dominus diis et adplicabitur ad ostium et postes perforabitque aurem eius subula et erit ei servus in saeculum
|
7 | si quis vendiderit filiam suam in famulam non egredietur sicut ancillae exire consuerunt
|
8 | si displicuerit oculis domini sui cui tradita fuerit dimittet eam populo autem alieno vendendi non habet potestatem si spreverit eam
|
9 | sin autem filio suo desponderit eam iuxta morem filiarum faciet illi
|
10 | quod si alteram ei acceperit providebit puellae nuptias et vestimenta et pretium pudicitiae non negabit
|
11 | si tria ista non fecerit egredietur gratis absque pecunia
|
12 | qui percusserit hominem volens occidere morte moriatur
|
13 | qui autem non est insidiatus sed Deus illum tradidit in manu eius constituam tibi locum quo fugere debeat
|
14 | si quis de industria occiderit proximum suum et per insidias ab altari meo evelles eum ut moriatur
|
15 | qui percusserit patrem suum et matrem morte moriatur
|
16 | qui furatus fuerit hominem et vendiderit eum convictus noxae morte moriatur
|
17 | qui maledixerit patri suo et matri morte moriatur
|
18 | si rixati fuerint viri et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno et ille mortuus non fuerit sed iacuerit in lectulo
|
19 | si surrexerit et ambulaverit foris super baculum suum innocens erit qui percussit ita tamen ut operas eius et inpensas in medicos restituat
|
20 | qui percusserit servum suum vel ancillam virga et mortui fuerint in manibus eius criminis reus erit
|
21 | sin autem uno die supervixerit vel duobus non subiacebit poenae quia pecunia illius est
|
22 | si rixati fuerint viri et percusserit quis mulierem praegnantem et abortivum quidem fecerit sed ipsa vixerit subiacebit damno quantum expetierit maritus mulieris et arbitri iudicarint
|
23 | sin autem mors eius fuerit subsecuta reddet animam pro anima
|
24 | oculum pro oculo dentem pro dente manum pro manu pedem pro pede
|
25 | adustionem pro adustione vulnus pro vulnere livorem pro livore
|
26 | si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillae et luscos eos fecerit dimittet liberos pro oculo quem eruit
|
27 | dentem quoque si excusserit servo vel ancillae suae similiter dimittet eos liberos
|
28 | si bos cornu petierit virum aut mulierem et mortui fuerint lapidibus obruetur et non comedentur carnes eius dominusque bovis innocens erit
|
29 | quod si bos cornipeta fuerit ab heri et nudius tertius et contestati sunt dominum eius nec reclusit eum occideritque virum aut mulierem et bos lapidibus obruetur et dominum illius occident
|
30 | quod si pretium ei fuerit inpositum dabit pro anima sua quicquid fuerit postulatus
|
31 | filium quoque et filiam si cornu percusserit simili sententiae subiacebit
|
32 | si servum ancillamque invaserit triginta siclos argenti dabit domino bos vero lapidibus opprimetur
|
33 | si quis aperuerit cisternam et foderit et non operuerit eam cecideritque bos vel asinus in eam
|
34 | dominus cisternae reddet pretium iumentorum quod autem mortuum est ipsius erit
|
35 | si bos alienus bovem alterius vulnerarit et ille mortuus fuerit vendent bovem vivum et divident pretium cadaver autem mortui inter se dispertient
|
36 | sin autem sciebat quod bos cornipeta esset ab heri et nudius tertius et non custodivit eum dominus suus reddet bovem pro bove et cadaver integrum accipiet
|