| Chapter 25 |
1 | locutusque est Dominus ad Mosen dicens
|
2 | loquere filiis Israhel ut tollant mihi primitias ab omni homine qui offert ultroneus accipietis eas
|
3 | haec sunt autem quae accipere debetis aurum et argentum et aes
|
4 | hyacinthum et purpuram coccumque bis tinctum et byssum pilos caprarum
|
5 | et pelles arietum rubricatas pelles ianthinas et ligna setthim
|
6 | oleum ad luminaria concinnanda aromata in unguentum et thymiama boni odoris
|
7 | lapides onychinos et gemmas ad ornandum ephod ac rationale
|
8 | facientque mihi sanctuarium et habitabo in medio eorum
|
9 | iuxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi et omnium vasorum in cultum eius sicque facietis illud
|
10 | arcam de lignis setthim conpingite cuius longitudo habeat duos semis cubitos latitudo cubitum et dimidium altitudo cubitum similiter ac semissem
|
11 | et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris faciesque supra coronam auream per circuitum
|
12 | et quattuor circulos aureos quos pones per quattuor arcae angulos duo circuli sint in latere uno et duo in altero
|
13 | facies quoque vectes de lignis setthim et operies eos auro
|
14 | inducesque per circulos qui sunt in arcae lateribus ut portetur in eis
|
15 | qui semper erunt in circulis nec umquam extrahentur ab eis
|
16 | ponesque in arcam testificationem quam dabo tibi
|
17 | facies et propitiatorium de auro mundissimo duos cubitos et dimidium tenebit longitudo eius cubitum ac semissem latitudo
|
18 | duos quoque cherubin aureos et productiles facies ex utraque parte oraculi
|
19 | cherub unus sit in latere uno et alter in altero
|
20 | utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas et operientes oraculum respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo operienda est arca
|
21 | in qua pones testimonium quod dabo tibi
|
22 | inde praecipiam et loquar ad te supra propitiatorio scilicet ac medio duorum cherubin qui erunt super arcam testimonii cuncta quae mandabo per te filiis Israhel
|
23 | facies et mensam de lignis setthim habentem duos cubitos longitudinis et in latitudine cubitum et in altitudine cubitum ac semissem
|
24 | et inaurabis eam auro purissimo faciesque illi labium aureum per circuitum
|
25 | et ipsi labio coronam interrasilem altam quattuor digitis et super illam alteram coronam aureolam
|
26 | quattuor quoque circulos aureos praeparabis et pones eos in quattuor angulis eiusdem mensae per singulos pedes
|
27 | subter coronam erunt circuli aurei ut mittantur vectes per eos et possit mensa portari
|
28 | ipsosque vectes facies de lignis setthim et circumdabis auro ad subvehendam mensam
|
29 | parabis et acetabula ac fialas turibula et cyatos in quibus offerenda sunt libamina ex auro purissimo
|
30 | et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper
|
31 | facies et candelabrum ductile de auro mundissimo hastile eius et calamos scyphos et spherulas ac lilia ex ipso procedentia
|
32 | sex calami egredientur de lateribus tres ex uno latere et tres ex altero
|
33 | tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos spherulaque simul et lilium et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero spherulaque et lilium hoc erit opus sex calamorum qui producendi sunt de hastili
|
34 | in ipso autem candelabro erunt quattuor scyphi in nucis modum spherulaeque per singulos et lilia
|
35 | spherula sub duobus calamis per tria loca qui simul sex fiunt procedentes de hastili uno
|
36 | et spherae igitur et calami ex ipso erunt universa ductilia de auro purissimo
|
37 | facies et lucernas septem et pones eas super candelabrum ut luceant ex adverso
|
38 | emunctoria quoque et ubi quae emuncta sunt extinguantur fient de auro purissimo
|
39 | omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri mundissimi
|
40 | inspice et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est
|