| Chapter 30 |
1 | facies quoque altare in adolendum thymiama de lignis setthim
|
2 | habens cubitum longitudinis et alterum latitudinis id est quadrangulum et duos cubitos in altitudine cornua ex ipso procedent
|
3 | vestiesque illud auro purissimo tam craticulam eius quam parietes per circuitum et cornua faciesque ei coronam aureolam per gyrum
|
4 | et duos anulos aureos sub corona per singula latera ut mittantur in eos vectes et altare portetur
|
5 | ipsos quoque vectes facies de lignis setthim et inaurabis
|
6 | ponesque altare contra velum quod ante arcam pendet testimonii coram propitiatorio quo tegitur testimonium ubi loquar tibi
|
7 | et adolebit incensum super eo Aaron suave fraglans mane quando conponet lucernas incendet illud
|
8 | et quando conlocat eas ad vesperum uret thymiama sempiternum coram Domino in generationes vestras
|
9 | non offeretis super eo thymiama conpositionis alterius nec oblationem et victimam nec liba libabitis
|
10 | et deprecabitur Aaron super cornua eius semel per annum in sanguine quod oblatum est pro peccato et placabit super eo in generationibus vestris sanctum sanctorum erit Domino
|
11 | locutusque est Dominus ad Mosen dicens
|
12 | quando tuleris summam filiorum Israhel iuxta numerum dabunt singuli pretium pro animabus suis Domino et non erit plaga in eis cum fuerint recensiti
|
13 | hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen dimidium sicli iuxta mensuram templi siclus viginti obolos habet media pars sicli offeretur Domino
|
14 | qui habetur in numero a viginti annis et supra dabit pretium
|
15 | dives non addet ad medium sicli et pauper nihil minuet
|
16 | susceptamque pecuniam quae conlata est a filiis Israhel trades in usus tabernaculi testimonii ut sit monumentum eorum coram Domino et propitietur animabus illorum
|
17 | locutusque est Dominus ad Mosen dicens
|
18 | facies et labium aeneum cum basi sua ad lavandum ponesque illud inter tabernaculum testimonii et altare et missa aqua
|
19 | lavabunt in eo Aaron et filii eius manus suas ac pedes
|
20 | quando ingressuri sunt tabernaculum testimonii et quando accessuri ad altare ut offerant in eo thymiama Domino
|
21 | ne forte moriantur legitimum sempiternum erit ipsi et semini eius per successiones
|
22 | locutusque est Dominus ad Mosen
|
23 | dicens sume tibi aromata prima et zmyrnae electae quingentos siclos et cinnamomi medium id est ducentos quinquaginta calami similiter ducentos quinquaginta
|
24 | cassiae autem quingentos siclos in pondere sanctuarii olei de olivetis mensuram hin
|
25 | faciesque unctionis oleum sanctum unguentum conpositum opere unguentarii
|
26 | et ungues ex eo tabernaculum testimonii et arcam testamenti
|
27 | mensamque cum vasis suis candelabrum et utensilia eius altaria thymiamatis
|
28 | et holocausti et universam supellectilem quae ad cultum eorum pertinent
|
29 | sanctificabisque omnia et erunt sancta sanctorum qui tetigerit ea sanctificabitur
|
30 | Aaron et filios eius ungues sanctificabisque eos ut sacerdotio fungantur mihi
|
31 | filiis quoque Israhel dices hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras
|
32 | caro hominis non unguetur ex eo et iuxta conpositionem eius non facietis aliud quia sanctificatum est et sanctum erit vobis
|
33 | homo quicumque tale conposuerit et dederit ex eo alieno exterminabitur de populo suo
|
34 | dixitque Dominus ad Mosen sume tibi aromata stacten et onycha galbanen boni odoris et tus lucidissimum aequalis ponderis erunt omnia
|
35 | faciesque thymiama conpositum opere unguentarii mixtum diligenter et purum et sanctificatione dignissimum
|
36 | cumque in tenuissimum pulverem universa contuderis pones ex eo coram testimonio tabernaculi in quo loco apparebo tibi sanctum sanctorum erit vobis thymiama
|
37 | talem conpositionem non facietis in usus vestros quia sanctum est Domino
|
38 | homo quicumque fecerit simile ut odore illius perfruatur peribit de populis suis
|