| Chapter 35 |
1 | igitur congregata omni turba filiorum Israhel dixit ad eos haec sunt quae iussit Dominus fieri
|
2 | sex diebus facietis opus septimus dies erit vobis sanctus sabbatum et requies Domini qui fecerit opus in eo occidetur
|
3 | non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati
|
4 | et ait Moses ad omnem catervam filiorum Israhel iste est sermo quem praecepit Dominus dicens
|
5 | separate apud vos primitias Domino omnis voluntarius et proni animi offerat eas Domino aurum et argentum et aes
|
6 | hyacinthum purpuram coccumque bis tinctum et byssum pilos caprarum
|
7 | et pelles arietum rubricatas et ianthinas
|
8 | ligna setthim
|
9 | et oleum ad luminaria concinnanda et ut conficiatur unguentum et thymiama suavissimum
|
10 | lapides onychinos et gemmas ad ornatum superumeralis et rationalis
|
11 | quisquis vestrum est sapiens veniat et faciat quod Dominus imperavit
|
12 | tabernaculum scilicet et tectum eius atque operimentum anulos et tabulata cum vectibus paxillos et bases
|
13 | arcam et vectes propitiatorium et velum quod ante illud oppanditur
|
14 | mensam cum vectibus et vasis et propositionis panibus
|
15 | candelabrum ad luminaria sustentanda vasa illius et lucernas et oleum ad nutrimenta ignium
|
16 | altare thymiamatis et vectes oleum unctionis et thymiama ex aromatibus tentorium ad ostium tabernaculi
|
17 | altare holocausti et craticulam eius aeneam cum vectibus et vasis suis labrum et basim eius
|
18 | cortinas atrii cum columnis et basibus tentorium in foribus vestibuli
|
19 | paxillos tabernaculi et atrii cum funiculis suis
|
20 | vestimenta quorum usus est in ministerio sanctuarii vestes Aaron pontificis ac filiorum eius ut sacerdotio fungantur mihi
|
21 | egressaque omnis multitudo filiorum Israhel de conspectu Mosi
|
22 | obtulit mente promptissima atque devota primitias Domino ad faciendum opus tabernaculi testimonii quicquid in cultum et ad vestes sanctas necessarium erat
|
23 | viri cum mulieribus praebuerunt armillas et inaures anulos et dextralia omne vas aureum in donaria Domini separatum est
|
24 | si quis habuit hyacinthum purpuram coccumque bis tinctum byssum et pilos caprarum pelles arietum rubricatas et ianthinas
|
25 | argenti et aeris metalla obtulerunt Domino lignaque setthim in varios usus
|
26 | sed et mulieres doctae dederunt quae neverant hyacinthum purpuram et vermiculum ac byssum
|
27 | et pilos caprarum sponte propria cuncta tribuentes
|
28 | principes vero obtulerunt lapides onychinos et gemmas ad superumerale et rationale
|
29 | aromataque et oleum ad luminaria concinnanda et ad praeparandum unguentum ac thymiama odoris suavissimi conponendum
|
30 | omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria ut fierent opera quae iusserat Dominus per manum Mosi cuncti filii Israhel voluntaria Domino dedicaverunt
|
31 | dixitque Moses ad filios Israhel ecce vocavit Dominus ex nomine Beselehel filium Uri filii Hur de tribu Iuda
|
32 | implevitque eum spiritu Dei sapientiae et intellegentiae et scientiae omni doctrina
|
33 | ad excogitandum et faciendum opus in auro et argento et aere sculpendisque lapidibus et opere carpentario quicquid fabre adinveniri potest
|
34 | dedit in corde eius Hooliab quoque filium Achisamech de tribu Dan
|
35 | ambos erudivit sapientia ut faciant opera abietarii polymitarii ac plumarii de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso et texant omnia ac nova quaeque repperiant
|