| Chapter 2 |
1 | anima cum obtulerit oblationem sacrificii Domino simila erit eius oblatio fundetque super eam oleum et ponet tus
|
2 | ac deferet ad filios Aaron sacerdotes quorum unus tollet pugillum plenum similae et olei ac totum tus et ponet memoriale super altare in odorem suavissimum Domino
|
3 | quod autem reliquum fuerit de sacrificio erit Aaron et filiorum eius sanctum sanctorum de oblationibus Domini
|
4 | cum autem obtuleris sacrificium coctum in clibano de simila panes scilicet absque fermento conspersos oleo et lagana azyma oleo lita
|
5 | si oblatio tua fuerit de sartagine similae conspersae oleo et absque fermento
|
6 | divides eam minutatim et fundes supra oleum
|
7 | sin autem de craticula sacrificium aeque simila oleo conspergetur
|
8 | quam offeres Domino tradens manibus sacerdotis
|
9 | qui cum obtulerit eam tollet memoriale de sacrificio et adolebit super altare in odorem suavitatis Domino
|
10 | quicquid autem reliquum est erit Aaron et filiorum eius sanctum sanctorum de oblationibus Domini
|
11 | omnis oblatio quae offertur Domino absque fermento fiet nec quicquam fermenti ac mellis adolebitur in sacrificio Domini
|
12 | primitias tantum eorum offeretis et munera super altare vero non ponentur in odorem suavitatis
|
13 | quicquid obtuleris sacrificii sale condies nec auferes sal foederis Dei tui de sacrificio tuo in omni oblatione offeres sal
|
14 | sin autem obtuleris munus primarum frugum tuarum Domino de spicis adhuc virentibus torres eas igni et confringes in morem farris et sic offeres primitias tuas Domino
|
15 | fundens supra oleum et tus inponens quia oblatio Domini est
|
16 | de qua adolebit sacerdos in memoriam muneris partem farris fracti et olei ac totum tus
|