| Chapter 7 |
1 | factum est autem in die qua conplevit Moses tabernaculum et erexit illud unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis altare similiter et vasa eius
|
2 | obtulerunt principes Israhel et capita familiarum qui erant per singulas tribus praefecti eorum qui numerati fuerant
|
3 | munera coram Domino sex plaustra tecta cum duodecim bubus unum plaustrum obtulere duo duces et unum bovem singuli obtuleruntque ea in conspectu tabernaculi
|
4 | ait autem Dominus ad Mosen
|
5 | suscipe ab eis ut serviant in ministerio tabernaculi et tradas ea Levitis iuxta ordinem ministerii sui
|
6 | itaque cum suscepisset Moses plaustra et boves tradidit eos Levitis
|
7 | duo plaustra et quattuor boves dedit filiis Gerson iuxta id quod habebant necessarium
|
8 | quattuor alia plaustra et octo boves dedit filiis Merari secundum officia et cultum suum sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis
|
9 | filiis autem Caath non dedit plaustra et boves quia in sanctuario serviunt et onera propriis portant umeris
|
10 | igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris die qua unctum est oblationem suam ante altare
|
11 | dixitque Dominus ad Mosen singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris
|
12 | primo die obtulit oblationem suam Naasson filius Aminadab de tribu Iuda
|
13 | fueruntque in ea acetabulum argenteum pondo centum triginta siclorum fiala argentea habens septuaginta siclos iuxta pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
|
14 | mortariolum ex decem siclis aureis plenum incenso
|
15 | bovem et arietem et agnum anniculum in holocaustum
|
16 | hircumque pro peccato
|
17 | et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec est oblatio Naasson filii Aminadab
|
18 | secundo die obtulit Nathanahel filius Suar dux de tribu Isachar
|
19 | acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos iuxta pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
|
20 | mortariolum aureum habens decem siclos plenum incenso
|
21 | bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
|
22 | hircumque pro peccato
|
23 | et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Nathanahel filii Suar
|
24 | tertio die princeps filiorum Zabulon Heliab filius Helon
|
25 | obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
|
26 | mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
|
27 | bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
|
28 | hircumque pro peccato
|
29 | et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec est oblatio Heliab filii Helon
|
30 | die quarto princeps filiorum Ruben Helisur filius Sedeur
|
31 | obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
|
32 | mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
|
33 | bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
|
34 | hircumque pro peccato
|
35 | et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Helisur filii Sedeur
|
36 | die quinto princeps filiorum Symeon Salamihel filius Surisaddai
|
37 | obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
|
38 | mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
|
39 | bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
|
40 | hircumque pro peccato
|
41 | et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Salamihel filii Surisaddai
|
42 | die sexto princeps filiorum Gad Heliasaph filius Duhel
|
43 | obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
|
44 | mortariolum aureum adpendens siclos decem plenum incenso
|
45 | bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
|
46 | hircumque pro peccato
|
47 | et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Heliasaph filii Duhel
|
48 | die septimo princeps filiorum Ephraim Helisama filius Ammiud
|
49 | obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
|
50 | mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
|
51 | bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
|
52 | hircumque pro peccato
|
53 | et in hostias pacificas boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Helisama filii Ammiud
|
54 | die octavo princeps filiorum Manasse Gamalihel filius Phadassur
|
55 | obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
|
56 | mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
|
57 | bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
|
58 | hircumque pro peccato
|
59 | et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Gamalihel filii Phadassur
|
60 | die nono princeps filiorum Beniamin Abidan filius Gedeonis
|
61 | obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
|
62 | mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
|
63 | bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
|
64 | hircumque pro peccato
|
65 | et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Abidan filii Gedeonis
|
66 | die decimo princeps filiorum Dan Ahiezer filius Amisaddai
|
67 | obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
|
68 | mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
|
69 | bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
|
70 | hircumque pro peccato
|
71 | et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Ahiezer filii Amisaddai
|
72 | die undecimo princeps filiorum Aser Phagaihel filius Ochran
|
73 | obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
|
74 | mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
|
75 | bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
|
76 | hircumque pro peccato
|
77 | et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Phagaihel filii Ochran
|
78 | die duodecimo princeps filiorum Nepthalim Achira filius Henan
|
79 | obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
|
80 | mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
|
81 | bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
|
82 | hircumque pro peccato
|
83 | et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Achira filii Henan
|
84 | haec in dedicatione altaris oblata sunt a principibus Israhel in die qua consecratum est acetabula argentea duodecim fialae argenteae duodecim mortariola aurea duodecim
|
85 | ita ut centum triginta argenti siclos haberet unum acetabulum et septuaginta siclos una fiala id est in commune vasorum omnium ex argento sicli duo milia quadringenti pondere sanctuarii
|
86 | mortariola aurea duodecim plena incenso denos siclos adpendentia pondere sanctuarii id est simul auri sicli centum viginti
|
87 | boves de armento in holocaustum duodecim arietes duodecim agni anniculi duodecim et libamenta eorum hirci duodecim pro peccato
|
88 | hostiae pacificorum boves viginti quattuor arietes sexaginta hirci sexaginta agni anniculi sexaginta haec oblata sunt in dedicatione altaris quando unctum est
|
89 | cumque ingrederetur Moses tabernaculum foederis ut consuleret oraculum audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio quod erat super arcam testimonii inter duos cherubin unde et loquebatur ei
|