| Chapter 10 |
1 | locutus est Dominus ad Mosen dicens
|
2 | fac tibi duas tubas argenteas ductiles quibus convocare possis multitudinem quando movenda sunt castra
|
3 | cumque increpueris tubis congregabitur ad te omnis turba ad ostium foederis tabernaculi
|
4 | si semel clangueris venient ad te principes et capita multitudinis Israhel
|
5 | sin autem prolixior atque concisus clangor increpuerit movebunt castra primi qui sunt ad orientalem plagam
|
6 | in secundo autem sonitu et pari ululatu tubae levabunt tentoria qui habitant ad meridiem et iuxta hunc modum reliqui facient ululantibus tubis in profectione
|
7 | quando autem congregandus est populus simplex tubarum clangor erit et non concise ululabunt
|
8 | filii Aaron sacerdotes clangent tubis eritque hoc legitimum sempiternum in generationibus vestris
|
9 | si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dimicant adversum vos clangetis ululantibus tubis et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum
|
10 | si quando habebitis epulum et dies festos et kalendas canetis tubis super holocaustis et pacificis victimis ut sint vobis in recordationem Dei vestri ego Dominus Deus vester
|
11 | anno secundo mense secundo vicesima die mensis elevata est nubes de tabernaculo foederis
|
12 | profectique sunt filii Israhel per turmas suas de deserto Sinai et recubuit nubes in solitudine Pharan
|
13 | moveruntque castra primi iuxta imperium Domini in manu Mosi
|
14 | filii Iuda per turmas suas quorum princeps erat Naasson filius Aminadab
|
15 | in tribu filiorum Isachar fuit princeps Nathanahel filius Suar
|
16 | in tribu Zabulon erat princeps Heliab filius Helon
|
17 | depositumque est tabernaculum quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari
|
18 | profectique sunt et filii Ruben per turmas et ordinem suum quorum princeps erat Helisur filius Sedeur
|
19 | in tribu autem filiorum Symeon princeps fuit Salamihel filius Surisaddai
|
20 | porro in tribu Gad erat princeps Heliasaph filius Duhel
|
21 | profectique sunt et Caathitae portantes sanctuarium tamdiu tabernaculum portabatur donec venirent ad erectionis locum
|
22 | moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas in quorum exercitu princeps erat Helisama filius Ammiud
|
23 | in tribu autem filiorum Manasse princeps fuit Gamalihel filius Phadassur
|
24 | et in tribu Beniamin dux Abidan filius Gedeonis
|
25 | novissimi castrorum omnium profecti sunt filii Dan per turmas suas in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Amisaddai
|
26 | in tribu autem filiorum Aser erat princeps Phagaihel filius Ochran
|
27 | et in tribu filiorum Nepthalim princeps Achira filius Henan
|
28 | haec sunt castra et profectiones filiorum Israhel per turmas suas quando egrediebantur
|
29 | dixitque Moses Hobab filio Rahuhel Madianiti cognato suo proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis veni nobiscum ut benefaciamus tibi quia Dominus bona promisit Israheli
|
30 | cui ille respondit non vadam tecum sed revertar in terram meam in qua natus sum
|
31 | et ille noli inquit nos relinquere tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus et eris ductor noster
|
32 | cumque nobiscum veneris quicquid optimum fuerit ex opibus quas nobis traditurus est Dominus dabimus tibi
|
33 | profecti sunt ergo de monte Domini via trium dierum arcaque foederis Domini praecedebat eos per dies tres providens castrorum locum
|
34 | nubes quoque Domini super eos erat per diem cum incederent
|
35 | cumque elevaretur arca dicebat Moses surge Domine et dissipentur inimici tui et fugiant qui oderunt te a facie tua
|
36 | cum autem deponeretur aiebat revertere Domine ad multitudinem exercitus Israhel
|