| Chapter 16 |
1 | observa mensem novarum frugum et verni primum temporis ut facias phase Domino Deo tuo quoniam in isto mense eduxit te Dominus Deus tuus de Aegypto nocte
|
2 | immolabisque phase Domino Deo tuo de ovibus et de bubus in loco quem elegerit Dominus Deus tuus ut habitet nomen eius ibi
|
3 | non comedes in eo panem fermentatum septem diebus comedes absque fermento adflictionis panem quoniam in pavore egressus es de Aegypto ut memineris diei egressionis tuae de Aegypto omnibus diebus vitae tuae
|
4 | non apparebit fermentum in omnibus terminis tuis septem diebus et non manebit de carnibus eius quod immolatum est vesperi in die primo mane
|
5 | non poteris immolare phase in qualibet urbium tuarum quas Dominus Deus tuus daturus est tibi
|
6 | sed in loco quem elegerit Dominus Deus tuus ut habitet nomen eius ibi immolabis phase vesperi ad solis occasum quando egressus es de Aegypto
|
7 | et coques et comedes in loco quem elegerit Dominus Deus tuus maneque consurgens vades in tabernacula tua
|
8 | sex diebus comedes azyma et in die septimo quia collecta est Domini Dei tui non facies opus
|
9 | septem ebdomadas numerabis tibi ab ea die qua falcem in segetem miseris
|
10 | et celebrabis diem festum ebdomadarum Domino Deo tuo oblationem spontaneam manus tuae quam offeres iuxta benedictionem Domini Dei tui
|
11 | et epulaberis coram Domino Deo tuo tu et filius tuus et filia tua et servus tuus et ancilla et Levites qui est intra portas tuas et advena ac pupillus et vidua qui morantur vobiscum in loco quem elegerit Dominus Deus tuus ut habitet nomen eius ibi
|
12 | et recordaberis quoniam servus fueris in Aegypto custodiesque ac facies quae praecepta sunt
|
13 | sollemnitatem quoque tabernaculorum celebrabis per septem dies quando collegeris de area et torculari fruges tuas
|
14 | et epulaberis in festivitate tua tu et filius tuus et filia et servus tuus et ancilla Levites quoque et advena et pupillus ac vidua qui intra portas tuas sunt
|
15 | septem diebus Domino Deo tuo festa celebrabis in loco quem elegerit Dominus benedicetque tibi Dominus Deus tuus in cunctis frugibus tuis et in omni opere manuum tuarum erisque in laetitia
|
16 | tribus vicibus per annum apparebit omne masculinum tuum in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit in sollemnitate azymorum et in sollemnitate ebdomadarum et in sollemnitate tabernaculorum non apparebit ante Dominum vacuus
|
17 | sed offeret unusquisque secundum quod habuerit iuxta benedictionem Domini Dei sui quam dederit ei
|
18 | iudices et magistros constitues in omnibus portis tuis quas Dominus Deus tuus dederit tibi per singulas tribus tuas ut iudicent populum iusto iudicio
|
19 | nec in alteram partem declinent non accipies personam nec munera quia munera excaecant oculos sapientium et mutant verba iustorum
|
20 | iuste quod iustum est persequeris ut vivas et possideas terram quam Dominus Deus tuus dederit tibi
|
21 | non plantabis lucum et omnem arborem iuxta altare Domini Dei tui
|
22 | nec facies tibi atque constitues statuam quae odit Dominus Deus tuus
|