Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Joshua 3

The Book of Joshua

Return to Index

Chapter 4

1

 quibus transgressis dixit Dominus ad Iosue 

 


2

 elige duodecim viros singulos per singulas tribus 

 


3

 et praecipe eis ut tollant de medio Iordanis alveo ubi steterunt sacerdotum pedes duodecim durissimos lapides quos ponetis in loco castrorum ubi fixeritis hac nocte tentoria 

 


4

 vocavitque Iosue duodecim viros quos elegerat de filiis Israhel singulos de tribubus singulis 

 


5

 et ait ad eos ite ante arcam Domini Dei vestri ad Iordanis medium et portate singuli singulos lapides in umeris vestris iuxta numerum filiorum Israhel 

 


6

 ut sit signum inter vos et quando interrogaverint vos filii vestri cras dicentes quid sibi volunt isti lapides 

 


7

 respondebitis eis defecerunt aquae Iordanis ante arcam foederis Domini cum transiret eum idcirco positi sunt lapides isti in monumentum filiorum Israhel usque in aeternum 

 


8

 fecerunt ergo filii Israhel sicut eis praecepit Iosue portantes de medio Iordanis alveo duodecim lapides ut ei Dominus imperarat iuxta numerum filiorum Israhel usque ad locum in quo castrametati sunt ibique posuerunt eos 

 


9

 alios quoque duodecim lapides posuit Iosue in medio Iordanis alveo ubi steterunt sacerdotes qui portabant arcam foederis et sunt ibi usque in praesentem diem 

 


10

 sacerdotes autem qui portabant arcam stabant in Iordanis medio donec omnia conplerentur quae Iosue ut loqueretur ad populum praeceperat Dominus et dixerat ei Moses festinavitque populus et transiit 

 


11

 cumque transissent omnes transivit et arca Domini sacerdotesque pergebant ante populum 

 


12

 filii quoque Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse armati praecedebant filios Israhel sicut eis praeceperat Moses 

 


13

 et quadraginta pugnatorum milia per turmas et cuneos incedebant per plana atque campestria urbis Hiericho 

 


14

 in illo die magnificavit Dominus Iosue coram omni Israhel ut timerent eum sicut timuerant Mosen dum adviveret 

 


15

 dixitque ad eum 

 


16

 praecipe sacerdotibus qui portant arcam foederis ut ascendant de Iordane 

 


17

 qui praecepit eis dicens ascendite de Iordane 

 


18

 cumque ascendissent portantes arcam foederis Domini et siccam humum calcare coepissent reversae sunt aquae in alveum suum et fluebant sicut ante consueverant 

 


19

 populus autem ascendit de Iordane decimo mensis primi die et castrametati sunt in Galgalis contra orientalem plagam urbis Hiericho 

 


20

 duodecim quoque lapides quos de Iordanis alveo sumpserant posuit Iosue in Galgalis 

 


21

 et dixit ad filios Israhel quando interrogaverint filii vestri cras patres suos et dixerint eis quid sibi volunt isti lapides 

 


22

 docebitis eos atque dicetis per arentem alveum transivit Israhel Iordanem istum 

 


23

 siccante Domino Deo vestro aquas eius in conspectu vestro donec transiretis 

 


24

 sicut fecerat prius in mari Rubro quod siccavit donec transiremus 

 


25

 ut discant omnes terrarum populi fortissimam Domini manum et ut vos timeatis Dominum Deum vestrum omni tempore 

 


Joshua 5

 

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: