| Chapter 15 |
1 | igitur sors filiorum Iudae per cognationes suas ista fuit a termino Edom desertum Sin contra meridiem et usque ad extremam partem australis plagae
|
2 | initium eius a summitate maris Salsissimi et a lingua eius quae respicit meridiem
|
3 | egrediturque contra ascensum Scorpionis et pertransit in Sina ascenditque in Cadesbarne et pervenit in Esrom ascendens Addara et circumiens Caricaa
|
4 | atque inde pertransiens in Asemona et perveniens ad torrentem Aegypti eruntque termini eius mare Magnum hic erit finis meridianae plagae
|
5 | ab oriente vero erit initium mare Salsissimum usque ad extrema Iordanis et ea quae respiciunt aquilonem a lingua maris usque ad eundem Iordanem fluvium
|
6 | ascenditque terminus in Bethagla et transit ab aquilone in Betharaba ascendens ad lapidem Boem filii Ruben
|
7 | et tendens usque ad terminos Debera de valle Achor contra aquilonem respiciens Galgala quae est ex adverso ascensionis Adommim ab australi parte torrentis transitque aquas quae vocantur fons Solis et erunt exitus eius ad fontem Rogel
|
8 | ascenditque per convallem filii Ennom ex latere Iebusei ad meridiem haec est Hierusalem et inde se erigens ad verticem montis qui est contra Gehennom ad occidentem in summitate vallis Rafaim contra aquilonem
|
9 | pertransitque a vertice montis usque ad fontem aquae Nepthoa et pervenit usque ad vicos montis Ephron inclinaturque in Bala quae est Cariathiarim id est urbs Silvarum
|
10 | et circuit de Bala contra occidentem usque ad montem Seir transitque iuxta latus montis Iarim ad aquilonem in Cheslon et descendit in Bethsames transitque in Thamna
|
11 | et pervenit contra aquilonem partis Accaron ex latere inclinaturque Sechrona et transit montem Baala pervenitque in Iebnehel et maris Magni contra occidentem fine concluditur
|
12 | hii sunt termini filiorum Iuda per circuitum in cognationibus suis
|
13 | Chaleb vero filio Iepphonne dedit partem in medio filiorum Iuda sicut praeceperat ei Dominus Cariatharbe patris Enach ipsa est Hebron
|
14 | delevitque ex ea Chaleb tres filios Enach Sesai et Ahiman et Tholmai de stirpe Enach
|
15 | atque inde conscendens venit ad habitatores Dabir quae prius vocabatur Cariathsepher id est civitas Litterarum
|
16 | dixitque Chaleb qui percusserit Cariathsepher et ceperit eam dabo illi Axam filiam meam uxorem
|
17 | cepitque eam Othonihel filius Cenez frater Chaleb iunior deditque ei Axam filiam suam uxorem
|
18 | quae cum pergerent simul suasit viro ut peteret a patre suo agrum suspiravitque ut sedebat in asino cui Chaleb quid habes inquit
|
19 | at illa respondit da mihi benedictionem terram australem et arentem dedisti mihi iunge et inriguam dedit itaque ei Chaleb inriguum superius et inferius
|
20 | haec est possessio tribus filiorum Iuda per cognationes suas
|
21 | erantque civitates ab extremis partibus filiorum Iuda iuxta terminos Edom a meridie Cabsehel et Eder et Iagur
|
22 | et Cina et Dimona Adeda
|
23 | et Cedes et Asor Iethnan
|
24 | Zif et Thelem Baloth
|
25 | et Asor nova et Cariothesrom haec est Asor
|
26 | Aman Same et Molada
|
27 | et Asergadda et Asemon Bethfeleth
|
28 | et Asersual et Bersabee et Baziothia
|
29 | Bala et Hiim Esem
|
30 | et Heltholad Exiil et Harma
|
31 | Siceleg et Medemena et Sensenna
|
32 | Lebaoth et Selim et Aenremmon omnes civitates viginti novem et villae earum
|
33 | in campestribus vero Esthaul et Saraa et Asena
|
34 | et Azanoe et Aengannim Thaffua et Aenaim
|
35 | et Hierimoth Adulam Soccho et Azeca
|
36 | et Saraim Adithaim et Gedera et Giderothaim urbes quattuordecim et villae earum
|
37 | Sanan et Adesa et Magdalgad
|
38 | Delean et Mesfa et Iecthel
|
39 | Lachis et Bascath et Aglon
|
40 | Thebbon et Lehemas et Chethlis
|
41 | et Gideroth Bethdagon et Neema et Maceda civitates sedecim et villae earum
|
42 | Labana et Aether et Asan
|
43 | Ieptha et Esna et Nesib
|
44 | Ceila et Achzib et Maresa civitates novem et villae earum
|
45 | Accaron cum vicis et villulis suis
|
46 | ab Accaron usque ad mare omnia quae vergunt ad Azotum et viculos eius
|
47 | Azotus cum vicis et villulis suis Gaza cum viculis et villulis suis usque ad torrentem Aegypti mare Magnum terminus eius
|
48 | et in monte Samir et Iether et Soccho
|
49 | et Edenna Cariathsenna haec est Dabir
|
50 | Anab et Isthemo et Anim
|
51 | Gosen et Olon et Gilo civitates undecim et villae earum
|
52 | Arab et Roma et Esaan
|
53 | Ianum et Bethafua et Afeca
|
54 | Ammatha et Cariatharbe haec est Hebron et Sior civitates novem et villae earum
|
55 | Maon et Chermel et Zif et Iotae
|
56 | Iezrehel et Iucadam et Zanoe
|
57 | Accaim Gebaa et Thamna civitates decem et villae earum
|
58 | Alul et Bethsur et Gedor
|
59 | Mareth et Bethanoth et Elthecen civitates sex et villae earum
|
60 | Cariathbaal haec est Cariathiarim urbs Silvarum et Arebba civitates duae et villae earum
|
61 | in deserto Betharaba Meddin et Schacha
|
62 | Anepsan et civitas Salis et Engaddi civitates sex et villae earum
|
63 | Iebuseum autem habitatorem Hierusalem non potuerunt filii Iuda delere habitavitque Iebuseus cum filiis Iuda in Hierusalem usque in praesentem diem
|