Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

2nd Samuel 7

The Second Book of Samuel

Return to Index

Chapter 8

1

 factum est autem post haec percussit David Philisthim et humiliavit eos et tulit David frenum tributi de manu Philisthim 

 


2

 et percussit Moab et mensus est eos funiculo coaequans terrae mensus est autem duos funiculos unum ad occidendum et unum ad vivificandum factusque est Moab David serviens sub tributo 

 


3

 et percussit David Adadezer filium Roob regem Soba quando profectus est ut dominaretur super flumen Eufraten 

 


4

 et captis David ex parte eius mille septingentis equitibus et viginti milibus peditum subnervavit omnes iugales curruum dereliquit autem ex eis centum currus 

 


5

 venit quoque Syria Damasci ut praesidium ferret Adadezer regi Soba et percussit David de Syria viginti duo milia virorum 

 


6

 et posuit David praesidium in Syria Damasci factaque est Syria David serviens sub tributo servavit Dominus David in omnibus ad quaecumque profectus est 

 


7

 et tulit David arma aurea quae habebant servi Adadezer et detulit ea in Hierusalem 

 


8

 et de Bete et de Beroth civitatibus Adadezer tulit rex David aes multum nimis 

 


9

 audivit autem Thou rex Emath quod percussisset David omne robur Adadezer 

 


10

 et misit Thou Ioram filium suum ad regem David ut salutaret eum congratulans et gratias ageret eo quod expugnasset Adadezer et percussisset eum hostis quippe erat Thou Adadezer et in manu eius erant vasa argentea et vasa aurea et vasa aerea 

 


11

 quae et ipsa sanctificavit rex David Domino cum argento et auro quae sanctificaverat de universis gentibus quas subegerat 

 


12

 de Syria et Moab et filiis Ammon et Philisthim et Amalech et de manubiis Adadezer filii Roob regis Soba 

 


13

 fecit quoque sibi David nomen cum reverteretur capta Syria in valle Salinarum caesis duodecim milibus 

 


14

 et posuit in Idumea custodes statuitque praesidium et facta est universa Idumea serviens David et servavit Dominus David in omnibus ad quaecumque profectus est 

 


15

 et regnavit David super omnem Israhel faciebat quoque David iudicium et iustitiam omni populo suo 

 


16

 Ioab autem filius Sarviae erat super exercitum porro Iosaphat filius Ahilud erat a commentariis 

 


17

 et Sadoc filius Achitob et Ahimelech filius Abiathar sacerdotes et Saraias scriba 

 


18

 Banaias autem filius Ioiada super Cherethi et Felethi filii autem David sacerdotes erant 

 


2nd Samuel 9

 

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: