Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

2nd Chronicles 10

The Second Book of the Chronicles

Return to Index

Chapter 11

1

 venit autem Roboam in Hierusalem et convocavit universam domum Iuda et Beniamin in centum octoginta milibus electorum atque bellantium ut dimicaret contra Israhel et converteret ad se regnum suum 

 


2

 factusque est sermo Domini ad Semeiam hominem Dei dicens 

 


3

 loquere ad Roboam filium Salomonis regem Iuda et ad universum Israhel qui est in Iuda et Beniamin 

 


4

 haec dicit Dominus non ascendetis neque pugnabitis contra fratres vestros revertatur unusquisque in domum suam quia mea hoc gestum est voluntate qui cum audissent sermonem Domini reversi sunt nec perrexerunt contra Hieroboam 

 


5

 habitavit autem Roboam in Hierusalem et aedificavit civitates muratas in Iuda 

 


6

 extruxitque Bethleem et Aetham et Thecue 

 


7

 Bethsur quoque et Soccho et Odollam 

 


8

 necnon Geth et Maresa et Ziph 

 


9

 sed et Aduram et Lachis et Azecha 

 


10

 Saraa quoque et Ahilon et Hebron quae erant in Iuda et Beniamin civitates munitissimas 

 


11

 cumque clausisset eas muris posuit in eis principes ciborumque horrea hoc est olei et vini 

 


12

 sed et in singulis urbibus fecit armamentaria scutorum et hastarum firmavitque eas multa diligentia et imperavit super Iudam et Beniamin 

 


13

 sacerdotes autem et Levitae qui erant in universo Israhel venerunt ad eum de cunctis sedibus suis 

 


14

 relinquentes suburbana et possessiones suas et transeuntes ad Iudam et Hierusalem eo quod abiecisset eos Hieroboam et posteri eius ne sacerdotio Domini fungerentur 

 


15

 qui constituit sibi sacerdotes excelsorum et daemonum vitulorumque quos fecerat 

 


16

 sed et de cunctis tribubus Israhel quicumque dederant cor suum ut quaererent Dominum Deum Israhel venerunt Hierusalem ad immolandas victimas Domino Deo patrum suorum 

 


17

 et roboraverunt regnum Iuda et confirmaverunt Roboam filium Salomonis per tres annos ambulaverunt enim in viis David et Salomonis annis tantum tribus 

 


18

 duxit autem Roboam uxorem Maalath filiam Hierimuth filii David Abiail quoque filiam Heliab filii Isai 

 


19

 quae peperit ei filios Ieus et Somoriam et Zoom 

 


20

 post hanc quoque accepit Maacha filiam Absalom quae peperit ei Abia et Ethai et Ziza et Salumith 

 


21

 amavit autem Roboam Maacha filiam Absalom super omnes uxores suas et concubinas nam uxores decem et octo duxerat concubinasque sexaginta et genuit viginti octo filios et sexaginta filias 

 


22

 constituit vero in capite Abiam filium Maacha ducem super fratres suos ipsum enim regem facere cogitabat 

 


23

 qui sapientior fuit et potentior super omnes filios eius et in cunctis finibus Iuda et Beniamin et in universis civitatibus muratis praebuitque eis escas plurimas et multas petivit uxores 

 


2nd Chronicles 12

 

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: