| Chapter 17 |
1 | regnavit autem Iosaphat filius eius pro eo et invaluit contra Israhel
|
2 | constituitque militum numeros in cunctis urbibus Iudae quae erant vallatae muris praesidiaque disposuit in terra Iuda et in civitatibus Ephraim quas ceperat Asa pater eius
|
3 | et fuit Dominus cum Iosaphat quia ambulavit in viis David patris sui primis et non speravit in Baalim
|
4 | sed in Deo patris sui et perrexit in praeceptis illius et non iuxta peccata Israhel
|
5 | confirmavitque Dominus regnum in manu eius et dedit omnis Iuda munera Iosaphat factaeque sunt ei infinitae divitiae et multa gloria
|
6 | cumque sumpsisset cor eius audaciam propter vias Domini etiam excelsa et lucos de Iuda abstulit
|
7 | tertio autem anno regni sui misit de principibus suis Benail et Obdiam et Zacchariam et Nathanahel et Micheam ut docerent in civitatibus Iuda
|
8 | et cum eis Levitas Semeiam et Nathaniam et Zabadiam Asahel quoque et Semiramoth et Ionathan Adoniam et Tobiam et Tobadoniam Levitas et cum eis Elisama et Ioram sacerdotes
|
9 | docebantque in Iuda habentes librum legis Domini et circuibant cunctas urbes Iuda atque erudiebant populum
|
10 | itaque factus est pavor Domini super omnia regna terrarum quae erant per gyrum Iuda nec audebant bellare contra Iosaphat
|
11 | sed et Philisthei Iosaphat munera deferebant et vectigal argenti Arabes quoque adducebant pecora arietum septem milia septingentos et hircos totidem
|
12 | crevit ergo Iosaphat et magnificatus est usque in sublime atque aedificavit in Iuda domos ad instar turrium urbesque muratas
|
13 | et multa opera patravit in urbibus Iuda viri quoque bellatores et robusti erant in Hierusalem
|
14 | quorum iste numerus per domos atque familias singulorum in Iuda principes exercitus Ednas dux et cum eo robustissimorum trecenta milia
|
15 | post hunc Iohanan princeps et cum eo ducenta octoginta milia
|
16 | post istum quoque Amasias filius Zechri consecratus Domino et cum eo ducenta milia virorum fortium
|
17 | hunc sequebatur robustus ad proelia Heliada et cum eo tenentium arcum et clypeum ducenta milia
|
18 | post istum etiam Iozabath et cum eo centum octoginta milia expeditorum militum
|
19 | hii omnes erant ad manum regis exceptis aliis quos posuerat in urbibus muratis et in universo Iuda
|