| Chapter 6 |
1 | respondens autem Iob dixit
|
2 | utinam adpenderentur peccata mea quibus iram merui et calamitas quam patior in statera
|
3 | quasi harena maris haec gravior appareret unde et verba mea dolore sunt plena
|
4 | quia sagittae Domini in me sunt quarum indignatio ebibit spiritum meum et terrores Domini militant contra me
|
5 | numquid rugiet onager cum habuerit herbam aut mugiet bos cum ante praesepe plenum steterit
|
6 | aut poterit comedi insulsum quod non est sale conditum aut potest aliquis gustare quod gustatum adfert mortem
|
7 | quae prius tangere nolebat anima mea nunc prae angustia cibi mei sunt
|
8 | quis det ut veniat petitio mea et quod expecto tribuat mihi Deus
|
9 | et qui coepit ipse me conterat solvat manum suam et succidat me
|
10 | et haec mihi sit consolatio ut adfligens me dolore non parcat nec contradicam sermonibus Sancti
|
11 | quae est enim fortitudo mea ut sustineam aut quis finis meus ut patienter agam
|
12 | nec fortitudo lapidum fortitudo mea nec caro mea aerea est
|
13 | ecce non est auxilium mihi in me et necessarii quoque mei recesserunt a me
|
14 | qui tollit ab amico suo misericordiam timorem Domini derelinquit
|
15 | fratres mei praeterierunt me sicut torrens qui raptim transit in convallibus
|
16 | qui timent pruinam inruet super eos nix
|
17 | tempore quo fuerint dissipati peribunt et ut incaluerit solventur de loco suo
|
18 | involutae sunt semitae gressuum eorum ambulabunt in vacuum et peribunt
|
19 | considerate semitas Theman itinera Saba et expectate paulisper
|
20 | confusi sunt quia speravi venerunt quoque usque ad me et pudore cooperti sunt
|
21 | nunc venistis et modo videntes plagam meam timetis
|
22 | numquid dixi adferte mihi et de substantia vestra donate mihi
|
23 | vel liberate me de manu hostis et de manu robustorum eruite me
|
24 | docete me et ego tacebo et si quid forte ignoravi instruite me
|
25 | quare detraxistis sermonibus veritatis cum e vobis nullus sit qui possit arguere
|
26 | ad increpandum tantum eloquia concinnatis et in ventum verba profertis
|
27 | super pupillum inruitis et subvertere nitimini amicum vestrum
|
28 | verumtamen quod coepistis explete praebete aurem et videte an mentiar
|
29 | respondete obsecro absque contentione et loquentes id quod iustum est iudicate
|
30 | et non invenietis in lingua mea iniquitatem nec in faucibus meis stultitia personabit
|