| Chapter 10 |
1 | taedet animam meam vitae meae dimittam adversum me eloquium meum loquar in amaritudine animae meae
|
2 | dicam Deo noli me condemnare indica mihi cur me ita iudices
|
3 | numquid bonum tibi videtur si calumnieris et opprimas me opus manuum tuarum et consilium impiorum adiuves
|
4 | numquid oculi carnei tibi sunt aut sicut videt homo et tu videbis
|
5 | numquid sicut dies hominis dies tui et anni tui sicut humana sunt tempora
|
6 | ut quaeras iniquitatem meam et peccatum meum scruteris
|
7 | et scias quia nihil impium fecerim cum sit nemo qui de manu tua possit eruere
|
8 | manus tuae plasmaverunt me et fecerunt me totum in circuitu et sic repente praecipitas me
|
9 | memento quaeso quod sicut lutum feceris me et in pulverem reduces me
|
10 | nonne sicut lac mulsisti me et sicut caseum me coagulasti
|
11 | pelle et carnibus vestisti me et ossibus et nervis conpegisti me
|
12 | vitam et misericordiam tribuisti mihi et visitatio tua custodivit spiritum meum
|
13 | licet haec celes in corde tuo tamen scio quia universorum memineris
|
14 | si peccavi et ad horam pepercisti mihi cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris
|
15 | et si impius fuero vae mihi est et si iustus non levabo caput saturatus adflictione et miseria
|
16 | et propter superbiam quasi leaenam capies me reversusque mirabiliter me crucias
|
17 | instauras testes tuos contra me et multiplicas iram tuam adversum me et poenae militant in me
|
18 | quare de vulva eduxisti me qui utinam consumptus essem ne oculus me videret
|
19 | fuissem quasi qui non essem de utero translatus ad tumulum
|
20 | numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi dimitte ergo me ut plangam paululum dolorem meum
|
21 | antequam vadam et non revertar ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine
|
22 | terram miseriae et tenebrarum ubi umbra mortis et nullus ordo et sempiternus horror inhabitans
|