| Chapter 12 |
1 | respondens autem Iob dixit
|
2 | ergo vos estis soli homines et vobiscum morietur sapientia
|
3 | et mihi est cor sicut et vobis nec inferior vestri sum quis enim haec quae nostis ignorat
|
4 | qui deridetur ab amico suo sicut ego invocabit Deum et exaudiet eum deridetur enim iusti simplicitas
|
5 | lampas contempta apud cogitationes divitum parata ad tempus statutum
|
6 | abundant tabernacula praedonum et audacter provocant Deum cum ipse dederit omnia in manibus eorum
|
7 | nimirum interroga iumenta et docebunt te et volatilia caeli et indicabunt tibi
|
8 | loquere terrae et respondebit tibi et narrabunt pisces maris
|
9 | quis ignorat quod omnia haec manus Domini fecerit
|
10 | in cuius manu anima omnis viventis et spiritus universae carnis hominis
|
11 | nonne auris verba diiudicat et fauces comedentis saporem
|
12 | in antiquis est sapientia et in multo tempore prudentia
|
13 | apud ipsum est sapientia et fortitudo ipse habet consilium et intellegentiam
|
14 | si destruxerit nemo est qui aedificet et si incluserit hominem nullus est qui aperiat
|
15 | si continuerit aquas omnia siccabuntur et si emiserit eas subvertent terram
|
16 | apud ipsum est fortitudo et sapientia ipse novit et decipientem et eum qui decipitur
|
17 | adducit consiliarios in stultum finem et iudices in stuporem
|
18 | balteum regum dissolvit et praecingit fune renes eorum
|
19 | ducit sacerdotes inglorios et optimates subplantat
|
20 | commutans labium veracium et doctrinam senum auferens
|
21 | effundit despectionem super principes et eos qui oppressi fuerant relevans
|
22 | qui revelat profunda de tenebris et producit in lucem umbram mortis
|
23 | qui multiplicat gentes et perdet eas et subversas in integrum restituet
|
24 | qui inmutat cor principum populi terrae et decipit eos ut frustra incedant per invium
|
25 | palpabunt quasi in tenebris et non in luce et errare eos faciet quasi ebrios
|