| Chapter 21 |
1 | respondens autem Iob dixit
|
2 | audite quaeso sermones meos et agetis paenitentiam
|
3 | sustinete me ut et ego loquar et post mea si videbitur verba ridete
|
4 | numquid contra hominem disputatio mea est ut merito non debeam contristari
|
5 | adtendite me et obstupescite et superponite digitum ori vestro
|
6 | et ego quando recordatus fuero pertimesco et concutit carnem meam tremor
|
7 | quare ergo impii vivunt sublevati sunt confortatique divitiis
|
8 | semen eorum permanet coram eis propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum
|
9 | domus eorum securae sunt et pacatae et non est virga Dei super illos
|
10 | bos eorum concepit et non abortit vacca peperit et non est privata fetu suo
|
11 | egrediuntur quasi greges parvuli eorum et infantes eorum exultant lusibus
|
12 | tenent tympanum et citharam et gaudent ad sonitum organi
|
13 | ducunt in bonis dies suos et in puncto ad inferna descendunt
|
14 | qui dixerunt Deo recede a nobis et scientiam viarum tuarum nolumus
|
15 | quid est Omnipotens ut serviamus ei et quid nobis prodest si oraverimus illum
|
16 | verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua consilium impiorum longe sit a me
|
17 | quotiens lucerna impiorum extinguetur et superveniet eis inundatio et dolores dividet furoris sui
|
18 | erunt sicut paleae ante faciem venti et sicut favilla quam turbo dispergit
|
19 | Deus servabit filiis illius dolorem patris et cum reddiderit tunc sciet
|
20 | videbunt oculi eius interfectionem suam et de furore Omnipotentis bibet
|
21 | quid enim ad eum pertinet de domo sua post se et si numerus mensuum eius dimidietur
|
22 | numquid Deum quispiam docebit scientiam qui excelsos iudicat
|
23 | iste moritur robustus et sanus dives et felix
|
24 | viscera eius plena sunt adipe et medullis ossa illius inrigantur
|
25 | alius vero moritur in amaritudine animae absque ullis opibus
|
26 | et tamen simul in pulverem dormient et vermes operient eos
|
27 | certe novi cogitationes vestras et sententias contra me iniquas
|
28 | dicitis enim ubi est domus principis et ubi tabernacula impiorum
|
29 | interrogate quemlibet de viatoribus et haec eadem eum intellegere cognoscetis
|
30 | quia in diem perditionis servabitur malus et ad diem furoris ducitur
|
31 | quis arguet coram eo viam eius et quae fecit quis reddet illi
|
32 | ipse ad sepulchra ducetur et in congerie mortuorum vigilabit
|
33 | dulcis fuit glareis Cocyti et post se omnem hominem trahet et ante se innumerabiles
|
34 | quomodo igitur consolamini me frustra cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati
|