| Chapter 23 |
1 | respondens autem Iob dixit
|
2 | nunc quoque in amaritudine est sermo meus et manus plagae meae adgravata est super gemitum meum
|
3 | quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum et veniam usque ad solium eius
|
4 | ponam coram eo iudicium et os meum replebo increpationibus
|
5 | ut sciam verba quae mihi respondeat et intellegam quid loquatur mihi
|
6 | nolo multa fortitudine contendat mecum nec magnitudinis suae mole me premat
|
7 | proponat aequitatem contra me et perveniat ad victoriam iudicium meum
|
8 | si ad orientem iero non apparet si ad occidentem non intellegam eum
|
9 | si ad sinistram quid agat non adprehendam eum si me vertam ad dextram non videbo illum
|
10 | ipse vero scit viam meam et probavit me quasi aurum quod per ignem transit
|
11 | vestigia eius secutus est pes meus viam eius custodivi et non declinavi ex ea
|
12 | a mandatis labiorum eius non recessi et in sinu meo abscondi verba oris eius
|
13 | ipse enim solus est et nemo avertere potest cogitationem eius et anima eius quodcumque voluerit hoc facit
|
14 | cum expleverit in me voluntatem suam et alia multa similia praesto sunt ei
|
15 | et idcirco a facie eius turbatus sum et considerans eum timore sollicitor
|
16 | Deus mollivit cor meum et Omnipotens conturbavit me
|
17 | non enim perii propter inminentes tenebras nec faciem meam operuit caligo
|