| Chapter 25 |
1 | respondens autem Baldad Suites dixit
|
2 | potestas et terror apud eum est qui facit concordiam in sublimibus suis
|
3 | numquid est numerus militum eius et super quem non surget lumen illius
|
4 | numquid iustificari potest homo conparatus Deo aut apparere mundus natus de muliere
|
5 | ecce etiam luna non splendet et stellae non sunt mundae in conspectu eius
|
6 | quanto magis homo putredo et filius hominis vermis
|