| Chapter 35 |
1 | igitur Heliu haec rursum locutus est
|
2 | numquid aequa tibi videtur tua cogitatio ut diceres iustior Deo sum
|
3 | dixisti enim non tibi placet quod rectum est vel quid tibi proderit si ego peccavero
|
4 | itaque ego respondebo sermonibus tuis et amicis tuis tecum
|
5 | suspice caelum et intuere et contemplare aethera quod altior te sit
|
6 | si peccaveris quid ei nocebis et si multiplicatae fuerint iniquitates tuae quid facies contra eum
|
7 | porro si iuste egeris quid donabis ei aut quid de manu tua accipiet
|
8 | homini qui similis tui est nocebit impietas tua et filium hominis adiuvabit iustitia tua
|
9 | propter multitudinem calumniatorum clamabunt et heiulabunt propter vim brachii tyrannorum
|
10 | et non dixit ubi est Deus qui fecit me qui dedit carmina in nocte
|
11 | qui docet nos super iumenta terrae et super volucres caeli erudit nos
|
12 | ibi clamabunt et non exaudiet propter superbiam malorum
|
13 | non ergo frustra audiet Deus et Omnipotens singulorum causas intuebitur
|
14 | etiam cum dixeris non considerat iudicare coram eo et expecta eum
|
15 | nunc enim non infert furorem suum nec ulciscitur scelus valde
|
16 | ergo Iob frustra aperit os suum et absque scientia verba multiplicat
|