| Chapter 3 |
1 | canticum David cum fugeret a facie Abessalon filii sui
|
2 | Domine quare multiplicati sunt hostes mei multi consurgunt adversus me
|
3 | multi dicunt animae meae non est salus huic in Deo semper
|
4 | tu autem Domine clipeus circa me gloria mea et exaltans caput meum
|
5 | voce mea ad Dominum clamabo et exaudiet me de monte sancto suo semper
|
6 | ego dormivi et soporatus sum evigilavi quia Dominus sustentavit me
|
7 | non timebo milia populi quae circumdederunt me surge Domine salvum me fac Deus meus
|
8 | quia percussisti omnium inimicorum meorum maxillam dentes impiorum confregisti
|
9 | Domini est salus super populum tuum benedictio tua semper
|