| Chapter 18 |
1 | victori canticum David
|
2 | caeli enarrant gloriam Dei et opus manus eius adnuntiat firmamentum
|
3 | dies diei eructat verbum et nox nocti indicat scientiam
|
4 | non est sermo et non sunt verba quibus non audiatur vox eorum
|
5 | in universam terram exivit sonus eorum et in finibus orbis verba eorum
|
6 | soli posuit tabernaculum in eis et ipse quasi sponsus procedens de thalamo suo exultavit ut fortis ad currendam viam
|
7 | a summitate caeli egressus eius et cursus eius usque ad summitatem illius nec est qui se abscondat a calore eius
|
8 | lex Domini inmaculata convertens animam testimonium Domini fidele sapientiam praestans parvulis
|
9 | praecepta Domini recta laetificantia cor mandatum Domini lucidum inluminans oculos
|
10 | timor Domini mundus perseverans in saecula iudicia Domini vera iustificata in semet ipsis
|
11 | desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum et dulciora super mel et favum redundantem
|
12 | unde et servus tuus docebit ea in custodiendis eis fructus multus
|
13 | errores quis intelleget ab occultis munda me
|
14 | a superbis quoque libera servum tuum si non fuerint dominati mei tunc inmaculatus ero et mundabor a delicto maximo
|
15 | sint placentes sermones oris mei meditatio cordis mei in conspectu tuo Domine fortitudo mea et redemptor meus
|