| Chapter 20 |
1 | victori canticum David
|
2 | Domine in fortitudine tua laetabitur rex et in salutari tuo exultabit vehementer
|
3 | desiderium cordis eius dedisti ei et voluntate labiorum eius non fraudasti eum semper
|
4 | quoniam praevenies eum benedictionibus bonitatis pones in capite eius coronam de lapide pretioso
|
5 | vitam petivit te et dedisti ei longitudinem dierum in saeculum et in aeternum
|
6 | magna gloria eius in salutari tuo gloriam et decorem pones super eum
|
7 | pones enim eum benedictionem sempiternam et hilarabis eum laetitia apud vultum tuum
|
8 | quia rex confidet in Domino et in misericordia Excelsi non decipietur
|
9 | inveniet manus tua omnes inimicos tuos dextera tua inveniet odientes te
|
10 | pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui Dominus in furore suo praecipitabit eos et devorabit eos ignis
|
11 | fructum eorum de terra perdes et semen eorum de filiis hominum
|
12 | quoniam inclinaverunt super te malum cogitaverunt scelus quod non potuerunt
|
13 | quia pones eos umerum funes tuos firmabis contra facies eorum
|
14 | exaltare Domine in fortitudine tua cantabimus et psallemus fortitudines tuas
|