| Chapter 26 |
1 | David Dominus lux mea et salutare meum quem timebo Dominus fortitudo vitae meae quem formidabo
|
2 | cum adpropinquarent mihi maligni ut comederent carnem meam hostes mei et inimici mei ipsi inpigerunt et ceciderunt
|
3 | si steterint adversus me castra non timebit cor meum si surrexerit contra me bellum in hoc ego confidam
|
4 | unum petivi a Domino hoc requiram ut habitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae ut videam pulchritudinem Domini et adtendam templum eius
|
5 | abscondet enim me in umbra sua in die pessima abscondet me in secreto tabernaculi sui
|
6 | in petra exaltabit me nunc quoque exaltabit caput meum super inimicos meos qui sunt in circuitu meo et immolabo in tabernaculo eius hostias iubili cantabo et psallam Domino
|
7 | audi Domine vocem meam invocantis miserere mei et exaudi me
|
8 | tibi dixit cor meum quaesivit vultus meus faciem tuam Domine et requiram
|
9 | ne abscondas faciem tuam a me ne declines in furore tuo a servo tuo auxilium meum fuisti ne derelinquas me et ne dimittas me Deus salvator meus
|
10 | pater enim meus et mater mea dereliquerunt me Dominus autem collegit me
|
11 | ostende mihi Domine viam tuam et deduc me in semita recta propter insidiatores meos
|
12 | ne tradas me Domine animae tribulantium me quoniam surrexerunt contra me testes falsi et apertum mendacium
|
13 | ego autem credo quod videam bona Domini in terra viventium
|
14 | expecta Dominum confortare et roboretur cor tuum et sustine Dominum
|