| Chapter 29 |
1 | psalmus cantici pro dedicatione domus David
|
2 | exaltabo te Domine quoniam salvasti me et non delectasti inimicos meos super me
|
3 | Domine Deus meus clamavi ad te et sanasti me
|
4 | Domine eduxisti de inferno animam meam vivificasti me ne descenderem in lacum
|
5 | cantate Domino sancti eius et confitemini memoriae sanctitatis eius
|
6 | quoniam ad momentum est ira eius et vita in repropitiatione eius ad vesperum commorabitur fletus et in matutino laus
|
7 | ego autem dixi in abundantia mea non commovebor in sempiternum
|
8 | Domine in voluntate tua posuisti monti meo fortitudinem abscondisti faciem tuam et factus sum conturbatus
|
9 | ad Dominum clamabo et Dominum deprecabor
|
10 | quae est utilitas in sanguine meo cum descendero in corruptionem numquid confitebitur tibi pulvis aut adnuntiabit veritatem tuam
|
11 | audi Domine et miserere mei Domine esto adiutor
|
12 | convertisti planctum meum in chorum mihi solvisti saccum meum et accinxisti me laetitia
|
13 | ut laudet te gloria et non taceat Domine Deus meus in sempiternum confitebor tibi
|