| Chapter 31 |
1 | David eruditi beatus cui dimissa est iniquitas et absconditum est peccatum
|
2 | beatus homo cui non inputabit Dominus iniquitatem nec est in spiritu eius dolus
|
3 | quia tacui adtrita sunt ossa mea in rugitu meo tota die
|
4 | die enim et nocte gravatur super me manus tua versatus sum in miseria mea cum exardesceret messis iugiter
|
5 | peccatum meum notum facio tibi et iniquitatem meam non abscondo dixi confitebor scelus meum Domino et tu dimisisti iniquitatem peccati mei semper
|
6 | pro hoc orat omnis sanctus ad te tempus inveniens ut cum inundaverint aquae multae ad illum non accedant
|
7 | tu es protectio mea ab hoste custodies me laus mea salvans circumdabis me semper
|
8 | doceam te et monstrabo tibi viam per quam ambules cogitabo de te oculo meo
|
9 | nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellegentia in camo et freno maxillas eorum constringe qui non accedunt ad te
|
10 | multi dolores impii confidentem autem in Domino misericordia circumdabit
|
11 | laetamini in Domino et exultate iusti et laudate omnes recti corde
|