| Chapter 37 |
1 | canticum David in commemoratione
|
2 | Domine ne in ira tua arguas me neque in furore tuo corripias me
|
3 | quia sagittae tuae infixae sunt mihi et tetigit me manus tua
|
4 | non est sanitas in carne mea a facie indignationis tuae non est pax ossibus meis a facie peccati mei
|
5 | quia iniquitates meae transierunt caput meum quasi onus grave adgravatae sunt super me
|
6 | conputruerunt et tabuerunt cicatrices meae a facie insipientiae meae
|
7 | adflictus sum et incurvatus nimis tota die maerens ambulabam
|
8 | quia lumbi mei repleti sunt ignominia et non est sanitas in carne mea
|
9 | evigilavi et adflictus sum nimis rugiebam a gemitu cordis mei
|
10 | Domine in conspectu tuo omne desiderium meum et gemitus meus a te non est absconditus
|
11 | cor meum fluctuabat dereliquit me fortitudo mea et lux oculorum meorum etiam ipsa non est mecum
|
12 | cari mei et amici mei quasi contra lepram meam steterunt et vicini mei longe steterunt
|
13 | et inruebant quaerentes animam meam et investigantes mala mihi loquebantur insidias et dolos tota die meditabantur
|
14 | ego autem quasi surdus non audiebam et quasi mutus non aperiebam os meum
|
15 | et eram quasi homo non audiens nec habens in ore suo redargutiones
|
16 | te enim Domine expectabam tu exaudies Domine Deus meus
|
17 | quia dixi ne forte insultent mihi et cum vacillaverint pedes mei super me magnificentur
|
18 | quia ego ad plagas paratus et dolor meus contra me est semper
|
19 | quia iniquitatem meam adnuntio sollicitus ero pro peccato meo
|
20 | inimici autem mei viventes confortati sunt et multiplicati sunt odientes me mendaciter
|
21 | et qui reddunt malum pro bono adversabantur mihi quia sequebar bonum
|
22 | ne derelinquas me Domine Deus meus ne elongeris a me
|
23 | festina in auxilium meum Domine salutis meae
|