| Chapter 41 |
1 | pro victoria doctissimi filiorum Core
|
2 | sicut areola praeparata ad inrigationes aquarum sic anima mea praeparata est ad te Deus
|
3 | sitivit anima mea Deum fortem viventem quando veniam et parebo ante faciem tuam
|
4 | fuerunt mihi lacrimae meae panis per diem ac noctem cum diceretur mihi tota die ubi est Deus tuus
|
5 | horum recordatus sum et effudi in me animam meam quia veniam ad umbraculum tacebo usque ad domum Dei in voce laudis et confessionis multitudinis festa celebrantis
|
6 | quare incurvaris anima mea et conturbas me expecta Dominum quia adhuc confitebor ei salutaribus vultus eius
|
7 | Deus meus in memet ipso anima mea incurvatur propterea recordabor tui de terra Iordanis et Hermoniim de monte minimo
|
8 | abyssus abyssum vocat in voce cataractarum tuarum omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt
|
9 | per diem mandavit Dominus misericordiam suam et in nocte canticum eius mecum oratio Deo vitae meae
|
10 | dicam Deo petra mea quare oblitus es mei quare tristis incedo adfligente inimico
|
11 | cum me interficerent in ossibus meis exprobraverunt mihi hostes mei dicentes tota die ubi est Deus tuus
|
12 | quare incurvaris anima mea et conturbas me expecta Dominum quoniam adhuc confitebor ei salutibus vultus mei et Deo meo
|