| Chapter 58 |
1 | victori ut non disperdas David humilem et simplicem quando misit Saul et custodierunt domum ut occiderent eum
|
2 | erue me de inimicis meis Deus meus et a resistentibus mihi protege me
|
3 | libera me ab operariis iniquitatis et a viris sanguinum salva me
|
4 | quia ecce insidiati sunt animae meae congregantur adversum me fortissimi
|
5 | absque iniquitate mea et absque peccato meo Domine non egi inique et illi currunt et praeparantur
|
6 | surge ex adverso pro me et respice et tu Domine Deus exercituum Deus Israhel evigila ut visites omnes gentes non miserearis universis qui operantur iniquitatem semper
|
7 | revertantur ad vesperam et latrent ut canis et circumeant civitatem
|
8 | ecce loquuntur in ore suo gladii in labiis eorum quasi nemo audiat
|
9 | tu autem Domine deridebis eos subsannabis omnes gentes
|
10 | fortitudinem meam ad te servabo quoniam tu Deus elevator meus
|
11 | Dei mei misericordia praeveniet me
|
12 | Deus ostendit mihi in insidiatoribus meis ne occidas eos ne forte obliviscantur populi mei disperge eos in fortitudine tua et destrue eos protector noster Domine
|
13 | in peccato oris sui in sermone labiorum suorum et capiantur in superbia sua maledictionem et mendacium narrantes
|
14 | consume in furore consume ut non subsistant et sciant quoniam Deus dominatur Iacob in finibus terrae semper
|
15 | et convertantur ad vesperam et latrent ut canis et circumeant civitatem
|
16 | ipsi vagabuntur ut comedant et cum saturati non fuerint murmurabunt
|
17 | ego autem cantabo imperium tuum et laudabo mane misericordiam tuam quoniam factus es fortitudo mea et refugium in die tribulationis meae
|
18 | tibi cantabo quoniam Deus adiutor meus fortitudo mea Deus misericordia mea
|