| Chapter 67 |
1 | victori David psalmus cantici
|
2 | exsurgat Deus et dissipentur inimici eius et fugiant qui oderunt eum a facie eius
|
3 | sicut deficit fumus deficiant sicut tabescit cera a facie ignis pereant impii a facie Dei
|
4 | iusti autem laetentur exultent in conspectu Dei et gaudeant in laetitia
|
5 | cantate Deo canite nomini eius praeparate viam ascendenti per deserta in Domino nomen eius et exultate coram eo
|
6 | patri pupillorum et defensori viduarum Deus in habitaculo sancto suo
|
7 | Deus habitare facit solitarios in domo educit vinctos in fortitudine increduli autem habitaverunt in siccitatibus
|
8 | Deus cum egredereris ante populum tuum et ambulares per desertum semper
|
9 | terra commota est et caeli stillaverunt a facie tua Deus hoc est in Sinai a facie Dei Dei Israhel
|
10 | pluviam voluntariam elevasti Deus hereditatem tuam laborantem tu confortasti
|
11 | animalia tua habitaverunt in ea praeparasti in bonitate tua pauperi Deus
|
12 | Domine dabis sermonem adnuntiatricibus fortitudinis plurimae
|
13 | reges exercituum foederabuntur foederabuntur et pulchritudo domus dividet spolia
|
14 | si dormieritis inter medios terminos pinnae columbae deargentatae et posteriora eius in virore auri
|
15 | cum divideret Robustissimus reges in ea nive dealbata est in Selmon
|
16 | mons Dei mons pinguis mons excelsus mons pinguis
|
17 | quare contenditis montes excelsi adversum montem quem dilexit Deus ut habitaret in eo siquidem Dominus habitabit semper
|
18 | currus Dei innumerabilis milia abundantium Dominus in eis in Sina in sancto
|
19 | ascendisti in excelsum captivam duxisti captivitatem accepisti dona in hominibus insuper et non credentes habitare Dominum Deum
|
20 | benedictus Dominus per singulos dies portabit nos Deus salutis nostrae semper
|
21 | Deus noster Deus salutis et Domini Dei mortis egressus
|
22 | verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum verticem crinis ambulantis in delictis suis
|
23 | dixit Dominus de Basan convertam convertam de profundis maris
|
24 | ut calcet pes tuus in sanguine lingua canum tuorum ex inimicis a temet ipso
|
25 | viderunt itinera tua Deus itinera Dei mei regis mei in sancto
|
26 | praecesserunt cantores eos qui post tergum psallebant in medio puellarum tympanistriarum
|
27 | in ecclesiis benedicite Deo Domino de fontibus Israhel
|
28 | ibi Beniamin parvulus continens eos principes Iuda in purpura sua principes Zabulon principes Nepthali
|
29 | praecepit Deus tuus de fortitudine tua conforta Deus hoc quod operatus es nobis
|
30 | de templo tuo quod est in Hierusalem tibi offerent reges munera
|
31 | increpa bestiam calami congregatio fortium in vitulis populorum calcitrantium contra rotas argenteas disperge populos qui bella volunt
|
32 | offerant velociter ex Aegypto Aethiopia festinet dare manus Deo
|
33 | regna terrae cantate Deo canite Domino semper
|
34 | qui ascendit super caelum caeli a principio ecce dabit voci suae vocem fortitudinis
|
35 | date gloriam Deo super Israhel magnificentia eius et fortitudo eius in caelis
|
36 | terribilis Deus de sanctuario suo Deus Israhel ipse dabit fortitudinem et robur populo benedictus Deus
|