| Chapter 74 |
1 | victori ut non disperdas psalmus Asaph cantici
|
2 | confitebimur tibi Deus confitebimur et iuxta nomen tuum narrabunt mirabilia tua
|
3 | cum accepero tempus ego iustitias iudicabo
|
4 | dissolvetur terra cum omnibus habitatoribus suis ego adpendi columnas eius semper
|
5 | dixi inique agentibus nolite inique agere et impiis nolite exaltare cornu
|
6 | nolite exaltare in excelsum cornu vestrum loquentes in cervice veteri
|
7 | quia nec ab oriente neque ab occidente neque a solitudine montium
|
8 | sed Deus iudex hunc humiliabit et hunc exaltabit
|
9 | quia calix in manu Domini est et vino meraco usque ad plenum mixtus et propinabit ex eo verumtamen feces eius epotabunt bibentes omnes impii terrae
|
10 | ego autem adnuntiabo in sempiternum cantabo Deo Iacob
|
11 | et omnia cornua impiorum confringam exaltabuntur cornua iusti
|