| Chapter 80 |
1 | victori in torcularibus Asaph
|
2 | laudate Deum fortitudinem nostram iubilate Deo Iacob
|
3 | adsumite carmen et date tympanum citharam decoram cum psalterio
|
4 | clangite in neomenia bucina et in medio mense die sollemnitatis nostrae
|
5 | quia legitimum Israhel est et iudicium Dei Iacob
|
6 | testimonium in Ioseph posuit cum egrederetur terra Aegypti labium quod nesciebam audivi
|
7 | amovi ab onere umerum eius manus eius a cofino recesserunt
|
8 | in tribulatione invocasti et erui te exaudivi te in abscondito tonitrui probavi te super aquam Contradictionis semper
|
9 | audi populus meus et contestor te Israhel si audieris me
|
10 | non sit in te deus alienus et non adores deum peregrinum
|
11 | ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti dilata os tuum et implebo illud
|
12 | et non audivit populus meus vocem meam et Israhel non credidit mihi
|
13 | et dimisi eum in pravitate cordis sui ambulabunt in consiliis suis
|
14 | utinam populus meus audisset me Israhel in viis meis ambulasset
|
15 | quasi nihilum inimicos eius humiliassem et super hostes eorum vertissem manum meam
|
16 | qui oderunt Dominum negabunt eum et erit tempus eorum in saeculo
|
17 | et cibavit eos de adipe frumenti et de petra mellis saturavit eos
|