| Chapter 113 |
1 | cum egrederetur Israhel de Aegypto domus Iacob de populo barbaro
|
2 | factus est Iudas in sanctificatione eius Israhel potestas eius
|
3 | mare vidit et fugit Iordanis conversus est retrorsum
|
4 | montes subsilierunt quasi arietes colles quasi filii gregis
|
5 | quid tibi est mare quia fugisti Iordanis quia conversus es retrorsum
|
6 | montes sussultastis quasi arietes colles quasi filii gregis
|
7 | a facie Domini contremesce terra a facie Dei Iacob
|
8 | qui convertit petram in paludes aquarum silicem in fontes aquarum
|
9 | non nobis Domine non nobis sed nomini tuo da gloriam
|
10 | propter misericordiam tuam et veritatem tuam ne dicant gentes ubi est Deus eorum
|
11 | Deus autem noster in caelo universa quae voluit fecit
|
12 | idola gentium argentum et aurum opus manuum hominum
|
13 | os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt
|
14 | aures habent et non audient nasum habent et non odorabuntur
|
15 | manus habent et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt nec sonabunt in gutture suo
|
16 | similes illis fiant qui faciunt ea omnis qui confidit in eis
|
17 | Israhel confidet in Domino auxiliator et protector eorum est
|
18 | domus Aaron confidet in Domino auxiliator et protector eorum est
|
19 | timentes Dominum confident in Domino auxiliator et protector eorum est
|
20 | Dominus recordatus nostri benedicet benedicet domui Israhel benedicet domui Aaron
|
21 | benedicet timentibus Dominum parvis et magnis
|
22 | addat Dominus super vos super vos et super filios vestros
|
23 | benedicti vos Domino qui fecit caelos et terram
|
24 | caelum caelorum Domino terram autem dedit filiis hominum
|
25 | non mortui laudabunt Dominum nec omnes qui descendunt in silentium
|
26 | sed nos benedicimus Domino amodo et usque in aeternum alleluia
|