| Chapter 141 |
1 | eruditio David cum esset in spelunca oratio
|
2 | voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum deprecatus sum
|
3 | effundam in conspectu eius eloquium meum tribulationem meam coram illo adnuntiabo
|
4 | cum anxius in me fuerit spiritus meus tu enim nosti semitam meam in via hac qua ambulabo absconderunt laqueum mihi
|
5 | respice ad dexteram et vide quia non sit qui cognoscat me periit fuga a me non est qui quaerat animam meam
|
6 | clamavi ad te Domine dixi tu spes mea pars mea in terra viventium
|
7 | ausculta deprecationem meam quoniam infirmatus sum nimis libera me a persecutoribus quoniam confortati sunt super me
|
8 | educ de carcere animam meam ut confiteatur nomini tuo me expectant iusti cum retribueris mihi
|