| Chapter 30 |
1 | verba Congregantis filii Vomentis visio quam locutus est vir cum quo est Deus et qui Deo secum morante confortatus ait
|
2 | stultissimus sum virorum et sapientia hominum non est mecum
|
3 | non didici sapientiam et non novi sanctorum scientiam
|
4 | quis ascendit in caelum atque descendit quis continuit spiritum manibus suis quis conligavit aquas quasi in vestimento quis suscitavit omnes terminos terrae quod nomen eius et quod nomen filii eius si nosti
|
5 | omnis sermo Dei ignitus clypeus est sperantibus in se
|
6 | ne addas quicquam verbis illius et arguaris inveniarisque mendax
|
7 | duo rogavi te ne deneges mihi antequam moriar
|
8 | vanitatem et verba mendacia longe fac a me mendicitatem et divitias ne dederis mihi tribue tantum victui meo necessaria
|
9 | ne forte saturatus inliciar ad negandum et dicam quis est Dominus et egestate conpulsus furer et peierem nomen Dei mei
|
10 | ne accuses servum ad dominum suum ne forte maledicat tibi et corruas
|
11 | generatio quae patri suo maledicit et quae non benedicit matri suae
|
12 | generatio quae sibi munda videtur et tamen non est lota a sordibus suis
|
13 | generatio cuius excelsi sunt oculi et palpebrae eius in alta subrectae
|
14 | generatio quae pro dentibus gladios habet et commandit molaribus suis ut comedat inopes de terra et pauperes ex hominibus
|
15 | sanguisugae duae sunt filiae dicentes adfer adfer tria sunt insaturabilia et quartum quod numquam dicit sufficit
|
16 | infernus et os vulvae et terra quae non satiatur aqua ignis vero numquam dicit sufficit
|
17 | oculum qui subsannat patrem et qui despicit partum matris suae effodiant corvi de torrentibus et comedant illum filii aquilae
|
18 | tria sunt difficilia mihi et quartum penitus ignoro
|
19 | viam aquilae in caelo viam colubri super petram viam navis in medio mari et viam viri in adulescentula
|
20 | talis est via mulieris adulterae quae comedit et tergens os suum dicit non sum operata malum
|
21 | per tria movetur terra et quartum non potest sustinere
|
22 | per servum cum regnaverit per stultum cum saturatus fuerit cibo
|
23 | per odiosam mulierem cum in matrimonio fuerit adsumpta et per ancillam cum heres fuerit dominae suae
|
24 | quattuor sunt minima terrae et ipsa sunt sapientiora sapientibus
|
25 | formicae populus infirmus quae praeparant in messe cibum sibi
|
26 | lepusculus plebs invalida quae conlocat in petra cubile suum
|
27 | regem lucusta non habet et egreditur universa per turmas
|
28 | stilio manibus nititur et moratur in aedibus regis
|
29 | tria sunt quae bene gradiuntur et quartum quod incedit feliciter
|
30 | leo fortissimus bestiarum ad nullius pavebit occursum
|
31 | gallus succinctus lumbos et aries nec est rex qui resistat ei
|
32 | et qui stultus apparuit postquam elatus est in sublime si enim intellexisset ori inposuisset manum
|
33 | qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac exprimit butyrum et qui vehementer emungitur elicit sanguinem et qui provocat iras producit discordias
|