| Chapter 3 |
1 | omnia tempus habent et suis spatiis transeunt universa sub caelo
|
2 | tempus nascendi et tempus moriendi tempus plantandi et tempus evellendi quod plantatum est
|
3 | tempus occidendi et tempus sanandi tempus destruendi et tempus aedificandi
|
4 | tempus flendi et tempus ridendi tempus plangendi et tempus saltandi
|
5 | tempus spargendi lapides et tempus colligendi tempus amplexandi et tempus longe fieri a conplexibus
|
6 | tempus adquirendi et tempus perdendi tempus custodiendi et tempus abiciendi
|
7 | tempus scindendi et tempus consuendi tempus tacendi et tempus loquendi
|
8 | tempus dilectionis et tempus odii tempus belli et tempus pacis
|
9 | quid habet amplius homo de labore suo
|
10 | vidi adflictionem quam dedit Deus filiis hominum ut distendantur in ea
|
11 | cuncta fecit bona in tempore suo et mundum tradidit disputationi eorum ut non inveniat homo opus quod operatus est Deus ab initio usque ad finem
|
12 | et cognovi quod non esset melius nisi laetari et facere bene in vita sua
|
13 | omnis enim homo qui comedit et bibit et videt bonum de labore suo hoc donum Dei est
|
14 | didici quod omnia opera quae fecit Deus perseverent in perpetuum non possumus eis quicquam addere nec auferre quae fecit Deus ut timeatur
|
15 | quod factum est ipsum permanet quae futura sunt iam fuerunt et Deus instaurat quod abiit
|
16 | vidi sub sole in loco iudicii impietatem et in loco iustitiae iniquitatem
|
17 | et dixi in corde meo iustum et impium iudicabit Deus et tempus omni rei tunc erit
|
18 | dixi in corde meo de filiis hominum ut probaret eos Deus et ostenderet similes esse bestiis
|
19 | idcirco unus interitus est hominis et iumentorum et aequa utriusque condicio sicut moritur homo sic et illa moriuntur similiter spirant omnia et nihil habet homo iumento amplius cuncta subiacent vanitati
|
20 | et omnia pergunt ad unum locum de terra facta sunt et in terram pariter revertentur
|
21 | quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum et si spiritus iumentorum descendat deorsum
|
22 | et deprehendi nihil esse melius quam laetari hominem in opere suo et hanc esse partem illius quis enim eum adducet ut post se futura cognoscat
|