| Chapter 10 |
1 | muscae morientes perdunt suavitatem unguenti pretiosior est sapientia et gloria parva ad tempus stultitia
|
2 | cor sapientis in dextera eius et cor stulti in sinistra illius
|
3 | sed et in via stultus ambulans cum ipse insipiens sit omnes stultos aestimat
|
4 | si spiritus potestatem habentis ascenderit super te locum tuum ne dimiseris quia curatio cessare faciet peccata maxima
|
5 | est malum quod vidi sub sole quasi per errorem egrediens a facie principis
|
6 | positum stultum in dignitate sublimi et divites sedere deorsum
|
7 | vidi servos in equis et principes ambulantes quasi servos super terram
|
8 | qui fodit foveam incidet in eam et qui dissipat sepem mordebit eum coluber
|
9 | qui transfert lapides adfligetur in eis et qui scindit ligna vulnerabitur ab eis
|
10 | si retunsum fuerit ferrum et hoc non ut prius sed hebetatum erit multo labore exacuatur et post industriam sequitur sapientia
|
11 | si mordeat serpens in silentio nihil eo minus habet qui occulte detrahit
|
12 | verba oris sapientis gratia et labia insipientis praecipitabunt eum
|
13 | initium verborum eius stultitia et novissimum oris illius error pessimus
|
14 | stultus verba multiplicat ignorat homo quid ante se fuerit et quod post futurum est quis illi poterit indicare
|
15 | labor stultorum adfliget eos qui nesciunt in urbem pergere
|
16 | vae tibi terra cuius rex est puer et cuius principes mane comedunt
|
17 | beata terra cuius rex nobilis est et cuius principes vescuntur in tempore suo ad reficiendum et non ad luxuriam
|
18 | in pigritiis humiliabitur contignatio et in infirmitate manuum perstillabit domus
|
19 | in risu faciunt panem ac vinum ut epulentur viventes et pecuniae oboedient omnia
|
20 | in cogitatione tua regi ne detrahas et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti quia avis caeli portabit vocem tuam et qui habet pinnas adnuntiabit sententiam
|