Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Ecclesiastes 11

Ecclesiastes or, The Preacher

Return to Index

Chapter 12

1

 memento creatoris tui in diebus iuventutis tuae antequam veniat tempus adflictionis et adpropinquent anni de quibus dicas non mihi placent 

 


2

 antequam tenebrescat sol et lumen et luna et stellae et revertantur nubes post pluviam 

 


3

 quando commovebuntur custodes domus et nutabuntur viri fortissimi et otiosae erunt molentes inminuto numero et tenebrescent videntes per foramina 

 


4

 et claudent ostia in platea in humilitate vocis molentis et consurgent ad vocem volucris et obsurdescent omnes filiae carminis 

 


5

 excelsa quoque timebunt et formidabunt in via florebit amigdalum inpinguabitur lucusta et dissipabitur capparis quoniam ibit homo in domum aeternitatis suae et circumibunt in platea plangentes 

 


6

 antequam rumpatur funis argenteus et recurrat vitta aurea et conteratur hydria super fontem et confringatur rota super cisternam 

 


7

 et revertatur pulvis in terram suam unde erat et spiritus redeat ad Deum qui dedit illum 

 


8

 vanitas vanitatum dixit Ecclesiastes omnia vanitas 

 


9

 cumque esset sapientissimus Ecclesiastes docuit populum et enarravit quae fecerit et investigans conposuit parabolas multas 

 


10

 quaesivit verba utilia et conscripsit sermones rectissimos ac veritate plenos 

 


11

 verba sapientium sicut stimuli et quasi clavi in altum defixi quae per magistrorum concilium data sunt a pastore uno 

 


12

 his amplius fili mi ne requiras faciendi plures libros nullus est finis frequensque meditatio carnis adflictio est 

 


13

 finem loquendi omnes pariter audiamus Deum time et mandata eius observa hoc est enim omnis homo 

 


Song of Solomon 1

 

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: