| Chapter 1 |
1 | visio Isaiae filii Amos quam vidit super Iudam et Hierusalem in diebus Oziae Ioatham Ahaz Ezechiae regum Iuda
|
2 | audite caeli et auribus percipe terra quoniam Dominus locutus est filios enutrivi et exaltavi ipsi autem spreverunt me
|
3 | cognovit bos possessorem suum et asinus praesepe domini sui Israhel non cognovit populus meus non intellexit
|
4 | vae genti peccatrici populo gravi iniquitate semini nequam filiis sceleratis dereliquerunt Dominum blasphemaverunt Sanctum Israhel abalienati sunt retrorsum
|
5 | super quo percutiam vos ultra addentes praevaricationem omne caput languidum et omne cor maerens
|
6 | a planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas vulnus et livor et plaga tumens non est circumligata nec curata medicamine neque fota oleo
|
7 | terra vestra deserta civitates vestrae succensae igni regionem vestram coram vobis alieni devorant et desolabitur sicut in vastitate hostili
|
8 | et derelinquetur filia Sion ut umbraculum in vinea et sicut tugurium in cucumerario sicut civitas quae vastatur
|
9 | nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen quasi Sodoma fuissemus et quasi Gomorra similes essemus
|
10 | audite verbum Domini principes Sodomorum percipite auribus legem Dei nostri populus Gomorrae
|
11 | quo mihi multitudinem victimarum vestrarum dicit Dominus plenus sum holocausta arietum et adipem pinguium et sanguinem vitulorum et agnorum et hircorum nolui
|
12 | cum veneritis ante conspectum meum quis quaesivit haec de manibus vestris ut ambularetis in atriis meis
|
13 | ne adferatis ultra sacrificium frustra incensum abominatio est mihi neomeniam et sabbatum et festivitates alias non feram iniqui sunt coetus vestri
|
14 | kalendas vestras et sollemnitates vestras odivit anima mea facta sunt mihi molesta laboravi sustinens
|
15 | et cum extenderitis manus vestras avertam oculos meos a vobis et cum multiplicaveritis orationem non audiam manus vestrae sanguine plenae sunt
|
16 | lavamini mundi estote auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis quiescite agere perverse
|
17 | discite benefacere quaerite iudicium subvenite oppresso iudicate pupillo defendite viduam
|
18 | et venite et arguite me dicit Dominus si fuerint peccata vestra ut coccinum quasi nix dealbabuntur et si fuerint rubra quasi vermiculus velut lana erunt
|
19 | si volueritis et audieritis bona terrae comedetis
|
20 | quod si nolueritis et me provocaveritis ad iracundiam gladius devorabit vos quia os Domini locutum est
|
21 | quomodo facta est meretrix civitas fidelis plena iudicii iustitia habitavit in ea nunc autem homicidae
|
22 | argentum tuum versum est in scoriam vinum tuum mixtum est aqua
|
23 | principes tui infideles socii furum omnes diligunt munera sequuntur retributiones pupillo non iudicant et causa viduae non ingreditur ad eos
|
24 | propter hoc ait Dominus exercituum Fortis Israhel heu consolabor super hostibus meis et vindicabor de inimicis meis
|
25 | et convertam manum meam ad te et excoquam ad purum scoriam tuam et auferam omne stagnum tuum
|
26 | et restituam iudices tuos ut fuerunt prius et consiliarios tuos sicut antiquitus post haec vocaberis civitas iusti urbs fidelis
|
27 | Sion in iudicio redimetur et reducent eam in iustitia
|
28 | et conteret scelestos et peccatores simul et qui dereliquerunt Dominum consumentur
|
29 | confundentur enim ab idolis quibus sacrificaverunt et erubescetis super hortis quos elegeratis
|
30 | cum fueritis velut quercus defluentibus foliis et velut hortus absque aqua
|
31 | et erit fortitudo vestra ut favilla stuppae et opus vestrum quasi scintilla et succendetur utrumque simul et non erit qui extinguat
|