| Chapter 3 |
1 | ecce enim Dominator Deus exercituum auferet ab Hierusalem et ab Iuda validum et fortem omne robur panis et omne robur aquae
|
2 | fortem et virum bellatorem iudicem et prophetam et ariolum et senem
|
3 | principem super quinquaginta et honorabilem vultu et consiliarium sapientem de architectis et prudentem eloquii mystici
|
4 | et dabo pueros principes eorum et effeminati dominabuntur eis
|
5 | et inruet populus vir ad virum unusquisque ad proximum suum tumultuabitur puer contra senem et ignobilis contra nobilem
|
6 | adprehendet enim vir fratrem suum domesticum patris sui vestimentum tibi est princeps esto noster ruina autem haec sub manu tua
|
7 | respondebit in die illa dicens non sum medicus et in domo mea non est panis neque vestimentum nolite constituere me principem populi
|
8 | ruit enim Hierusalem et Iudas concidit quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum ut provocarent oculos maiestatis eius
|
9 | agnitio vultus eorum respondit eis et peccatum suum quasi Sodomae praedicaverunt nec absconderunt vae animae eorum quoniam reddita sunt eis mala
|
10 | dicite iusto quoniam bene quoniam fructum adinventionum suarum comedet
|
11 | vae impio in malum retributio enim manuum eius fiet ei
|
12 | populum meum exactores sui spoliaverunt et mulieres dominatae sunt eius popule meus qui beatum te dicunt ipsi te decipiunt et viam gressuum tuorum dissipant
|
13 | stat ad iudicandum Dominus et stat ad iudicandos populos
|
14 | Dominus ad iudicium veniet cum senibus populi sui et principibus eius vos enim depasti estis vineam meam et rapina pauperis in domo vestra
|
15 | quare adteritis populum meum et facies pauperum commolitis dicit Dominus Deus exercituum
|
16 | et dixit Dominus pro eo quod elevatae sunt filiae Sion et ambulaverunt extento collo et nutibus oculorum ibant et plaudebant ambulabant et in pedibus suis conposito gradu incedebant
|
17 | decalvabit Dominus verticem filiarum Sion et Dominus crinem earum nudabit
|
18 | in die illa auferet Dominus ornatum calciamentorum et lunulas
|
19 | et torques et monilia et armillas et mitras
|
20 | discriminalia et periscelidas et murenulas et olfactoriola et inaures
|
21 | et anulos et gemmas in fronte pendentes
|
22 | et mutatoria et pallia et linteamina et acus
|
23 | et specula et sindones et vittas et theristra
|
24 | et erit pro suavi odore fetor et pro zona funiculus et pro crispanti crine calvitium et pro fascia pectorali cilicium
|
25 | pulcherrimi quoque viri tui gladio cadent et fortes tui in proelio
|
26 | et maerebunt atque lugebunt portae eius et desolata in terra sedebit
|