| Chapter 6 |
1 | in anno quo mortuus est rex Ozias vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum et ea quae sub eo erant implebant templum
|
2 | seraphin stabant super illud sex alae uni et sex alae alteri duabus velabant faciem eius et duabus velabant pedes eius et duabus volabant
|
3 | et clamabant alter ad alterum et dicebant sanctus sanctus sanctus Dominus exercituum plena est omnis terra gloria eius
|
4 | et commota sunt superliminaria cardinum a voce clamantis et domus impleta est fumo
|
5 | et dixi vae mihi quia tacui quia vir pollutus labiis ego sum et in medio populi polluta labia habentis ego habito et Regem Dominum exercituum vidi oculis meis
|
6 | et volavit ad me unus de seraphin et in manu eius calculus quem forcipe tulerat de altari
|
7 | et tetigit os meum et dixit ecce tetigit hoc labia tua et auferetur iniquitas tua et peccatum tuum mundabitur
|
8 | et audivi vocem Domini dicentis quem mittam et quis ibit nobis et dixi ecce ego sum mitte me
|
9 | et dixit vade et dices populo huic audite audientes et nolite intellegere et videte visionem et nolite cognoscere
|
10 | excaeca cor populi huius et aures eius adgrava et oculos eius claude ne forte videat oculis suis et auribus suis audiat et corde suo intellegat et convertatur et sanem eum
|
11 | et dixi usquequo Domine et dixit donec desolentur civitates absque habitatore et domus sine homine et terra relinquetur deserta
|
12 | et longe faciet Dominus homines et multiplicabitur quae derelicta fuerat in medio terrae
|
13 | et adhuc in ea decimatio et convertetur et erit in ostensionem sicut terebinthus et sicuti quercus quae expandit ramos suos semen sanctum erit id quod steterit in ea
|